Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

numquid, si forte hoc non est, uoluptatis alicuius animique ut dicitur causa caeduntur diis hostiae et succensis adiciuntur altaribus? et quisquam est hominum qui deos sibi persuadeat uoluptatum diffusione mollescere, gestire * in libidinis gaudium et uelut animal uile blandis sensibus affici et dulcedinis labilis uolucri titillatione mulceri? quod enim uoluptate dissoluitur, id contraria necesse est tristitia contrahatur, nec immune existere ab anxietate potest maeroris quod laetitia trepidat et leuitatibus extollitur gaudiorum. utroque autem affectu debent esse dii liberi, si eos esse perpetuos et mortalium uolumus fragilitate priuatos. quid quod omnis uoluptas quasi quaedam est adulatio corporis notisque illis sensibus adsumitur quinque: quam si superi sentiunt, et eos necesse est esse participes corporum, per quae uia est sensibus et accipiendis uoluptatibus ianua. postremo quod gaudium est innoxiorum animantium mactatione laetari, miserabilis saepe exaudire mugitus, riuos sanguinis cernere, animas cum cruore fugientes patefactisque secretis prouoluier intestina cum stercore et ex residuo spiritu exsultantia adhuc corda tremibundisque palpitantes in uisceribus uenas? semiferi nos homines, quinimmo, apertius ut pronuntiemus quod est uerius atque aptius dictu, feri, quos infelix necessitas et malus usus edocuit cibos ex his carpere, miseratione interdum commouemur illorum, arguimus nos ipsi penitusque re uisa atque inspecta damnamus, quod humanitatis iure deposito naturalis uincli consortia ruperimus. deos aliquis [*]( 2 haec Sab: hic P 3 pote Sab 4 e om Sab 8 lacunam signaui 9 labilis Sab: labili P 10 enim sup. uers. P 12 potest addidi meroris P 13 affectu Sab in err: effectu P dii P 17 eos scripsi: eorum P esse participes Sab: inparticipes P 20 miserabiles c 22 prouoluier Hilàebranàius: prouolui et P prouolui Urs 23 tremebundisque Urs: tremibundasque P 24 apertius] prius Urs potius Salm 25 aptius scripsi: apertius P 29 uincli seripsi: initii P ruperimus Gel: reperimus P )

241
credet pios beneficos mites caede pecorum delectari diffundique laetitia, si quando sub his concidunt et spiritum miserabiliter ponunt? et uoluptatis ergo ut cernimus nulla est in sacrificiis causa nec cur fiant ratio ea est, quoniam nec uoluptas . est ulla, ac si forte est aliqua, in deos eam cadere nulla posse ratione monstratum est.

sequitur ut illam quoque inspiciamus partem, quam iactari audimus uulgo et populari in persuasione uersari: sacrificia superis ea fieri diis causa, ut iras atque animos ponant reddanturque mites et placidi feruidorum pectorum indignatione sedata. at si definitionem teneamus illam, quam pertinaciter meminisse conuenit nos semper, uniuersos animorum adfectus ignotos diis esse, consectaneum est credere numquam deos irasci, quinimmo nullum adfectum magis esse ab his longe quam qui feris et beluis proximus turbat tempestatibus patientes et ad periculum interitionis inducit. quicquid enim uexatur rei alicuius e motu, passibile esse constat et fragile: quod passioni fragilitatique subiectum est, id necesse est esse mortale: ira autem uexat et patientes se soluit: ergo esse mortale dicendum est quod passionibus subiectum est irae. atquin deos scimus esse oportere perpetuos et naturam inmortalitatis tenere: quod si constat et liquidum est, ira ab his longe et ab eorum condicione disiuncta est. nullis ergo rationibus conuenit id in superis uelle placare quod posse non uideas in eorum beatitudinem conuenire.