Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
quoniam satis, ut res tulit, quam inaniter fiant simulacra monstratum est, de sacrificiis deinceps, de caedibus atque immolationibus hostiarum, de mero, de ture deque aliis omnibus quae in parte ista confiunt poscit ordo quam paucis et sine ullis circumlocutionibus dicere. in hac enim consuestis parte inuidias nobis tumultuosissimas concitare, appellare nos atheos, et quod minime sacrificamus diis, poenas etiam capitis beluarum crudelitatibus inrogare. quod quidem nos fatemur non contemptu facere atque aspernatione diuina, sed quod existimemus huius potentias nominis nihil tale deposcere neque rerum huiusmodi cupiditatibus attineri. [*]( 2 plana P corr m al 3 nequead P corr 4 abscindi r 7 sce- Iera sedare ? 9 cruces Bob: ceruioes P 12 etiam affiia Sab 15 munita. sed quoniam Ball 17 thure P corr r 21 minimum Gel sacrificairftis scripsi: attribuamus P tribuamus Gel ponas P peonas sic c\' 25 ARNOUII LIBBRJUI. KXPLICTT. INCIPIT LIBER. UII. FELICITEK. )
Quid ergo, dixerit quispiam, sacrificia censetis nulla esse omnino facienda? ut uobis non nostra, sed Varronis uestri sententia respondeamus, nulla. quid ita? quia, inquit, dii neri neque desiderant ea neque deposcunt, ex aere autem facti, testa, gypso uel marmore multo minus haec curant: carent enim sensu; neque ulla contrahitur, si ea non feceris, culpa, neque ulla, si feceris, gratia. sententia reperiri nulla potest integrior, uerior et quam quiuis possit, quamuis ille sit scaeuus et difficillimus, occupare. quis est enim pectoris tam optunsi, qui aut rebus nullum habentibus sensum hostias caedat et uictimas aut eis existimet dandas qui sunt ab his longe natura et beatitudine disiugati?