Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
aut ingrati esse dicendi sunt caelites, si, cum habeant iura prohibendi, patiuntur infelix genus tot poenis et calamitatibus implicari. set fortasse aliquid dicant magnum nec quod auribus debeat frustratoriis, leuibus et contemnentibus sumi. quas tamen nos partes, quia res nimium longi est multique sermonis, inexplicatas transcurrimus atque intactas, solum illud posuisse contenti, inhonestas uos famas adiungere diis uestris, si eos aliter negatis praestare quae bona sunt atque inimica transuertere, nisi prius empti capellarum fuerint atque ouium sanguine et ceteris quae admouentur altaribus. indignum enim primum est, ut illa uis numinum subliinitasque caelestium beneficia credatur sua habere uenalla, prius sumere atque ita praestare; tum quod foedius multo est, nisi acceperint, prodesse nulli perpetique miserrimos discriminum subire fortunas, cum prohibere possint ac subuenire. si ex duobus facientibus res sacras nocens unus set locuples, alter angusto lare sed innocentia fuerit et probitate laudabilis, centum ille caedat boues totidemque cum agniculis suis matres, thus pauper exiguum et odoris alicuius unam concremet glebulam: nonne erit consequens, ut debeat credi, si modo nihil numina nisi praemiis antecedentibus praestant, ut fauorem suum commodent locupleti, auertant a pauperculo [*]( 6 eluctabili P corr c 7 confiunt Canterus: conficiunt P praescriptus Gel: perscriptus P 8 perficitur scripsi: perficit P celites P corr r . 10 implicari. sfed r, Salm: implicarfS et P implicari. et 800 11 nec Sab: ne P 15 iungere P corr c 16 tranuertere P empi P corr c 19 sublimitasqude P corr 20 uenali P corr c 21 miserrimus P corr \' 22 fortunas S\'ab, r: fortuna (f ex p)\' P \' \' 28 nocens Hauptius: hoc est P honestus Sab scelestus Oehlertls sed Oehlerus\':1 et P \'. \'25 cedat P 29 faborem P corr m s XV suum et auxilium Shb 1 \' )
satis ut opinor ostendimus frustra diis immortalibus hostias rebus cum consequentibus admoueri, quod neque alantur his neque ullam percipiant uoluptatem, neque ut iras aut animos ponant neque ut res tribuant faustas neque ut abigant auerruncentque contrarias. sequitur ut illam quoque inspiciamus partem quae ab nonnullis consueta est adseri et causis caerimonialibus adplicari. aiunt enim sacra haec honorandis esse instituta caelestibus, et ea quod faciant, honoris ergo facere et his numinum potentias auctitare. [*]( 5 indecorae Sab in err: indecore P 9 utraque P corr m al 15 cessebunt P eorr 19 aeoeptione Urs - - ) 22f fauores et Hildebrandius: fabore (b in n corr m s XV) sed P fauorem et Sab 23 nendLttare P 26 ut iras scripsi:. iras P 27 aberruncentque P 28 que P )
sed concessio haec omnis et honoris de qua loquimur attributio solis habet in hominibus sedem, quos naturalis infirmitas et amor in altioribus standi docet gaudere de fastigiis et aliorum comparationibus anteponi. at, quaero, in superis ubi est honoris locus, uel quas eis eminentias addier sacrorum ex confectionibus inuenitur? augustiores, potentiores mactatis pecudibus fiunt, additur illis ex hoc quicquam, aut esse dii magis diuinitate occipiunt ampliata? atqui ego contumeliae proximum, quinimmo esse plenam contumeliam iudico, cum honorari ab homine deus dicitur et muneris alicuius oblatione mactari. etenim si honos auget eiusque adcumulat dignitatem cui fuerit attributus, sequitur ut auctior deus fiat ab homine, a quo fuerit munere et honoris [*]( 1 euigilare sese Sab: euigilares ee P 3 diis ex dis corr P dignatibus P corr 7 est et scripsi: est P 11 accliais Sab ancillatum Hemsterhusius: ancillatrum (t eras) P ancillarum Sab ancillatrum Salm panibnndas trepidationes Sab 18 summissioni P corr 14 snspectio Urs: su\'ceptio P 17 stadi P corr c\' 18 fastigiis scripsi: fastibus P 19 ad P corr quaero] nero Urs 20 addier Hildebrandius: addere P accedere Urs: confectionibus Meursius: coniectionibus P collationibus Sab 22 occipinnt Hildebrandius: concipiunt P incipiunt Gel 23 adqui (d corr in t) P atquin r 24 iudicio P corr 25 oblactione P corr r )
quid ergo, inquiet aliquis, honorem diis dandum nullum esse omnino censetis? si deos nobis proponitis tales, quales, si sunt, debent esse, quosque dicere nos omnes in istius nominis praedicatione sentimus: quemadmodum possumus honorem his non habere uel maximum, cum etiam homines colere potentioribus acceperimus imperiis, cuiuscumque ordinis fuerint, cuiuscumque fortunae? quisnam iste est maximus? officiosior multo quam habetur a uobis et potentiore. in genere constitutus. dicite, inquitis, quae sit opinio de dis digna, recta et honesta nec turpitudinis alicuius deformitate culpabilis. primum ut neque illos credas quicquam hominis habere consimile nec quicquam expectare quod sit ab se foris atque extrinsecus ueniens, tunc quod saepius dictum est, non ardescere irarum flammis, non gestire corporea uoluptate, non exambiri ut prosint praemiis, non ut noceant proritari, benignitatem et gratiam non habere uenalem, non gaudere honore conlato, non indignari et adfici non dato, sed quod rei diuinae est proprium, sua se ui nosse nec se alienis adulationibus aestimare. et tamen, ut uideamus istud quod dicitur quale sit, quod est istud honoris genus, ueruecem arietem taurum dei sub ore conectere conspectuque in eius occidere? quod est honoris genus, deum inuitare ad sanguinem, quem cum canibus uideas eum sumere atque habere communem? quod est honoris genus, lignorum structibus incensis caelum fumo subtexere et effigies numinum nigrore offuscare ferali? quod si ea quae fiunt propria ui pendere, non ante sumptis placet opinionibus aestimari, arae istae quas dicitis altariaque haec pulchra infelicissimi animalium generis ustrinae, rogi sunt et busticeta in [*]( 2 sq. homo ... numinis om Scib 4 damdum P corr 8 inperiis P 11 diis Salm: his P 12 primum digna P: primum cum Salm transposui ante ut neque (13) primum digna... alicuius om Sab 17 praemiis, non scripsi: non praemiis P ut] ne Canterus 22 uerbecem P corr 23 conectere] conuertere Meursius coronis conectere ? 26 struibus Sab struicibus Meursius 28 aestimare Sab 30 busticeta (bus in ras cl) P )