Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
his uellent et inuiolabili obsecutione seruari P sed hoc ut dixi praetereo et silentio patior abire donatum. unum illud prae omnibus quaero: quae causa est, ut si ego porcum occidero deus mutet adfectum animosque et rabiem ponat, si gallinulam, uitulum sub illius oculis atque altaribus concremaro, obliuionem inducat iniuriae et ab sensu penitus offensionis abscedat? quid ad eius dolorem ex opere hoc migrat, aut remedii cuius est anser, caper aut pauus, ut ex eius, cruore medicina adhibeatur irato? ergone iniurias suas dii uendunt atque ut [*]( 1 concitatae Sab, r: concitati P 3 rauidae P rabide ç rabidae Sdb 5 lauta Urs: laeta P elata Heraldua- 8 desigpaaerit Sab 10 quasi parum Sab homines P 12 sancxere P 18 aliquit jP sanctum Sab 19 ulli] uisi Sab 21 se esse] sese Sab 23 et* P 24 abire Gel: obire P 28 paenitus P )
eqce si bos aliquis aut quodlibet ex his animal, quod ad placandas caeditur mitigandasque ad numinum furias, uocem hominis sumat eloquaturque his uerbis (ergone o Iuppiter, aut quisquis alius dpus es, humanum est istud et rectum aut aequitatis alicuius in aestimatione ponendum, ut cum alius peccauerit, ego occidar et d, meo sanguine fieri tibi patiaris satis, qui numquam. te, laeserim, numquam sciens aut nesciens tuum numen maiestatemque uiolarim, animal ut scis mutum, naturae meae simplicitatem sequens nec multiformium morum uarietatibus lubricum? numquid aliquando tuos ludos minus sancte diligenterque perfeci? numquid aliquem praesulem, tuum nomen qui offenderet ante traduxi? numquid iuraui per te falso? numquid sacrilegis furtis tua rapui spoliauique donaria? numquid erui sacratissimos lucos aut religiosa quaedam loca substructionibus pollui profanauique priuatis? quaenam est ergo causa, ut alienum crimen meo luatur e sanguine et in I nefas extraneum, mea uita et innocentia producatur? an quod animal uile sum nec rationis nec [*]( 1 ut add Hercddus quo add Gel animis Gel animosis Saim pascant Coluius: parcant P 2 populos P corr & Panes lferaldus canes Zinkius accipinnt SaJJ: accipiant, P 3 dii immortales Canterus, Urs: dii mortales P 13 bos Gel: uos P .15 ad del Gel 16 quisquis Zinkius: quis P 19 qui] quod Sab 24 numen Gel aut te Gel an te Meursius ante te Stewechius 29 luatur in as P 30 perducatur Sab. ) [*]( 16* )
sed fortasse aliquis dicet: idcirco dis hostias et cetera inpendimus munera, ut familiares quodammodo nostris supplicationibus facti res tribuant prosperas auertantque a nobis mala, cum gaudiis faciant agere nos semper, tristitias uero propellant et ex casibus [*]( 2 neluas P corr 9 rotionales P corr 10 expromunt Dudendorpius 13 pietatem uulgo 14 an add c 18 commiscuitque P 19 uix seclusi: caduerbium uix uidetur abundare aut pro nequeant legendum queant\' Urs milibus P 20 diurnorum Graemus: dierum P diariorum Urs 25 des P corr c 27 designationibus Sab 28 diis c 31 et add Sdb uex P )
postremo si tristia atque inportuna dii pellunt, si ea quae sunt laeta atque amica largiuntur: unde sunt mundo tanti tamque innumerabiles miseri, unde tot infelices lacrimabilem uitam in extrema sorte ducentes ? cur immunes a calamitatibus non sunt qui momenta per singula, qui per puncta sacrificiis onerant atque adcumulant aras? nonne alios, inquiunt, uidemus ex illis domicilia esse morborum, extinctis luminibus atque auribus obseratis, pedum carere processu, truncos sine manibus degere, incendiis, naufragiis et ruinis mergi obrui confici, patrimoniis ab ingentibus euolutos mercennario sese labore [*]( 3 aduolabit Sab: aduolauit P 5 nobis Canterus uos Vanterus 6 quidquid P corr 7 habetquae P corr 8 sint sibi scripsm: sibi P sibi sint Hildebrandius et om Gel 14 nisi quod] grauiter perturbatus uidetur esse hic locus 15 praemere P noluerint Sab 16 superuacuaneis P corr r 17 ordin.em P 29 obrui mergi Stewechius 30 mercennario sese Sab: mercennarios ee P )