Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

quid dicitis, o isti? ergone ille putor qui ex coriis tollitur atque expirat ardentibus, qui ex ossibus, qui ex saetis, ex agnorum lanitiis gallinarumque de plumis, dei munus et honor est, mactanturque hoc illi quorum. templa . cum adire disponitis, ab omni uos labe puros, lautos castissimosque praestatis? et quid esse his potest coinquinatius fetidius spurcius, quam si ita facti sunt sensus sui natura, ut in amoribus habeant tam saeua sintque illis in uoluptate putores, quos neque ipsi sacrificantes ferre nec ingenuae sustinere tractos ualeant per spiritum nares? quodsi animantium cruore honorari et adfici superorum animos existimatis, cur non eis et mulos et elephantos mactatis et asinos ? cur non et canes, ursos et uulpes, camelos et belbas et leones? et quoniam uolucres hostiarum quoque in numeris ponitis, cur non uulturios aquilas ciconias inmussilos buteones coruos accipitres noctuas cumque illis salamandras natrices uiperas solifugas? nempe subest et his sanguis et consimili ratione uitali agitantur spiritu. quid in illis maioris est operis aut sollertiae in his minus, ut ista non augeant, superorum illa amplificent dignitatem? quia rebus ex his, inquit, deos par est honorare caelestes, quibus ipsi alimur, sustentamur et uiuimus et quas nobis ad uictum sui numinis tribuere benignitate dignati sunt. sed et cuminum nasturcium rapa bulbos apium carduos radices cucurbitas rutam mentam ocimum puleium porrumque sectiuum idem tribuere dii uobis esseque in usibus uestris alimόniarum in parte iusserunt. quid ergo cessatis altaribus et haec dare rebusque his omnibus conilam superspergere bubulam. et acrimonias intermiscere ceparum?

ecce, si uos canes — necesse est enim quaedam fingi, perspici ut liquidius res possint — si, inquam, canes et asini, si motacillae cum his simul, si hirundines garrulae [*]( lfaetorumP 5 mactatarque Sab illi Salm: illis JP 6 castissimosqxiae P 7 fetidias Mewsius: infelicias P ..12 elefantos P 14 camellos P et camelos Sab belbaa Salmi beloas P <16 immussuloB Sab buteones P . 17 solipangas Urs solipagas Stewechius 23 euminum.. P .28 conilam Hildebrandius: coli. na P cunilam Gel )

251
pariterque cum his porci sensu aliquo humanitatis accepto deos putarent atque existimarent uos esse sacraque uobis intenderent honoris ergo facere, non ex materiis aliis aliisque de rebus sed quibus ali moris est illis et naturali et petitione fulciri: audire uobis exposcimus, utrumne hunc honorem an contumeliam potius esse iudicaretis amplissimam, cum hirundines uobis muscas, motacillae caederent consecrarentque formiculas, cum altaribus uestris darent asini faenum paleasque libarent, cum inponerent canes ossa et humani stercoris proluuiem oncremarent, cum ad Ultimum porculi caenum uobis profunderent ex uolutabris horrentibus, lutosis et uoraginibus sumptum? ita ergo non despui uestras inflammaremini dignitates stercoribusque uos accipi inter atroces conputaretis iniurias? sed taurorum corporibus honoratis uos deos et aliorum animantium caedibus. et quid hoc ab illo differt, cum et ipsa si nondum, mox tamen futura sint stercora et exigui temporis contracta interiectione putescant? denique desinite supponere aris ignem: iam profectocernetis uiscera illa taurorum sacra, quibus honor a uobis auctificatur deorum, feruescere uermibus et fluctuare, uitiare et corrumpere statum caeli et ex odoribus morbidis regiones consauciare uicinas: quam si uobis praecipiant dii curam uestram in ualetudinem uertere, prandia inde uel cenas sollemni ex more conficere, longe fugiatis execratique odoris genus ueniam poscatis a superis facturosque uos eis numquam talia sacra iuretis. ita istud non ludere est, non confiteri, non pandere, quid sit deus nescire nec cui potentiae debeat nominis huius uis subdi appellatioque supponi? cibis uestris auctificatis deos, nidoribus cohonestatis et sucis, et quia uobis iucunda et grata sunt ea quae uos alunt, deos etiam creditis in eorum adfluere uoluptates, latratorum et canum ritu offis saeuitias ponere atque adludere porrigentibus saepius?

et quoniam [*](3 honores fergb facerent 5a6 . : 4 appetitiona Urs: adpositione P 11 e«t P 16 contacta ? 18 cernetis Oel:\' cernitis P 21 quam si Sab: quasi P quae si J Salm colturam Urs . 22 in uestram, in Salm uoluptatem Urs 24 superis Sab: superiis P 27 uis] suis P corr uestris scripsi: nonis P 28 sucis] fumis Meursius 29 eaque Sab .30 seuitias P. )

252
nobis in manibus hostiarum sermo uersatur, quae causa, quae ratio est, ut cum dii inmortales — sint enim et per nos licet quicumque esse creduntur — sint unius essentiae uel unius debeant esse naturae, generis et qualitatis unius, non omnibus omnes hostiis sed quibusdam quidam sacrorum mulceantur e legibus? quae est enim causa, requiram ut eadem rursus, ut ille tauris deus, haedis alius honoretur aut ouibus, hic lactentibus porculis, alter intonsis agnis, hic uirginibus bubulis, capris ille cornutis, hic sterilibus uacculis, at ille incientibus scrofis, hic albentibus, ille taetris, alter feminei generis, alter uero animantibus masculinis? si enim honoris et reuerentiae causa mactantur dis hostiae, quid refert aut interest, cuius animalis e capite luatur hoc debitum, cuius ira offensioque ponatur? an numquid alterius alteri animantis gratior et iucundior sanguis est, alteri uero alterius uoluptatem infundit et gaudium? aut, ut fieri moris est, obseruationis alicuius et religionis metu ille caprina abstinet se carne, porcinum alius execratur attactum, huic ouilla fetulenta sunt uiscera, ac ne stomachum fatiget inualidum, hic bubulam duritiem uitat et lactentium lenitatem, quo digerat expeditius, sumit?

sed erras, inquit, et laberis: nam dis feminis feminas, mares maribus hostias immolare abstrusa et interior ratio est uulgique a cognitione dimota. non inquiro, non exigo, quid sacrorum praecipiant uel quid contineant leges; sed si uicerit ratio atque obtinuerit ueritas, differentiam generum nullam in diis esse neque ullis sexibus eos esse discretos, nonne solui necesse est, nonne rationes has omnes ex stultissimis creditas opinationibus comprobari, inueniri? sapientium uirorum non aduocabo sententias, qui risum nequeunt continere, cum discrimina sexuum diis audiunt immortalibus attributa: unoquoque ab hominum [*]( 2 inmortales P 3 essentiae scripsi: sententiae P 5 e om Sdb 8 buculis Gel \'ouiculis uel buculis uel uitulis* Urs 9 incientibus Urs: ingeatibus P 10 atris Sab 12 diis ex dis corr P 14 animantis scripsi: minus P animalis Urs muneris Klussmannus munus Mauptius gratius et iucundius Hauptius 19 sthomacum P 21 diis ex dis corr P 24 uicerit] iusserit Sab 27 nonne del Salm ex scripsi: et P e Sab )

253
quaero, an ipse apud se credat sibique ipse persuadeat, distinctem esse deorum genus, mares ac feminas hos esse et ad generandos fetus conuenientium membrorum dispositione formatos? sed si sexibus sexus pares, id est feminas feminis, mares autem hostias dis maribus immolari sacrificiorum iura praescribunt: quae in coloribus ratio est, ut merito his albas, illis atras conueniat nigerrimasque mactari? quia superis diis, inquit, atque ominum dexteritate pollentibus color laetus acceptus est ac felix hilaritate candoris, at uero diis laeuis sedesque habitantibus inferas color furuus est gratior et tristibus suffectus e fucis. sed si rursus optinuerit ratio, inferorum penitus cassum esse nomen et uacuum neque ulla sub terris regna esse domiciliaque Plutonia, opinionem necesse est id quoque frustrari quam super atris pecudibus habetis diuisque subterreis. quodsi inferi nulli sunt, deos etiam Manium necesse est esse nullos. fieri enim qui potest, ut cum loca sint nulla, eorum quae non sunt ulli perhibeantur esse cultores?