Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

regnatoris in populi Capitolio qui est hominum qui ignoret Oli. esse sepulchrum Vulcentani? quis est, inquam, qui non sciat ex fundaminum sedibus caput hominis euolutum non ante plurimum temporis aut solum sine partibus ceteris — hoc enim quidam ferunt — aut cum membris omnibus humationis officia sortitum? quod si planum fieri testimoniis postulatis auctorum, Sammonicus Granius Valerianus uobis et Fabius indicabunt, cuius Aulus fuerit filius, gentis et nationis cuius, cur manu seruuli uita fuerit spoliatus et lumine, quid de suis commeruerit ciuibus, ut ei sit abnegata telluris patriae sepultura. condiscetis etiam, quamuis nolle istud publicare se fingant, quid sit capite retecto factum uel in parte qua areae curiosa fuerit obscuritate [*]( 1 Cleomachum Urs Clearchum Meursius tamquam e codice Leandrus Sab in err Leucophrynae Gel: leucofryne P 3 mendins P corr 4 Telmessum Sab, r: termessum P 5 Agesarchi Ptolomaeo Sab Agesarchus Ptolemaeo in err 6 Philopatore Sab: filopatere P filopatore r Cinyram Sab: cynera P cynira r Paphi Sab: papi P 8 esse Sab: est P 9 et Sab: et in et P 10 exactam P quam Gel 11 Aegiptius Sab 12 barronis P 14 in] ipsum Zinkius . Capitolio Sab in err: capitolium P 15 quis Sab in err Oli Salm: toli P 20 postulatis P 21 Valerius Antias Urs Aulus] Tobus Sab Tolus in err 22 cur manu seruuli Zinkius: germani seruuli P ut a germani seruulo Gel ut a germani seruulis Salm cuius manibus seruuli Rigaltius 24 patriae Gel: patientiae P paternae Hildebrandius 25 retecto Zinkius: refecto P resecto Sab in err 26 areae Zinkius: rei P arcis HUdebrandius )

220
conclusum, ut immobilis uidelicet atque fixa obsignati ominis perpetuitas staret. quod cum opprimi par esset et uetustatis obliteratione celari, conpositio nominis iecit in medium et cum suis causis per data sibi tempora inextinguibili fecit testificatione procedere, nec erubuit ciuitas maxima et numinum cunctorum cultrix, cum uocabulum templo daret, ex Oli capite Capitolium quam ex nomine Iouio nuncupare.

satis igitur ut opinor ostendimus templa diis immortalibus aut inaniter esse constructa aut contra decus et potentiam creditam contumeliosis opinationibus fabricata. sequitur ut de signis aliquid simulacrisque dicamus, quae multa arte conponitis et religiosa obseruatione curatis. qua in parte si fides est ulla, constituere apud nos ipsos nullis considerationibus possumus, utrumne istud serio et cum proposito faciatis graui an ridendo res ipsas puerili alucinatione ludatis. si enim certum est apud uos deos esse, quos remini atque in summis caeli regionibus degere, quae causa, quae ratio est, ut simulacra ista fingantur a uobis, cum habeatis res certas, quibus preces possitis effundere et auxilium rebus in exigentibus postulare? sin autem non creditis aut, ut mediocriter dicatur, ambigitis, etiam sic ratio quaenam est dubiorum fingere atque instituere simulacra et quod esse non credas uentosa imitatione formare? an numquid dicitis forte, praesentiam uobis quandam his numinum sub exhiberi simulacris, et quia deos uidere non datum est, † eos insolidi et munia officiosa praestari? hoc qui dicit et adserit deos esse non credit, nec habere conuincitur suis religionibus fidem cui opus est uidere quod teneat, ne inane forte sit quod † obscurum non uidetur.