Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
quod si ita non erit, tollitur omnis spes opis et erit in dubio, audiamini ab dis necne, si quando res sacras caerimoniarum conficitis debitis. constituamus enim noscendae rei causa templum numinis alicuius esse apud Canarias insulas, eiusdem apud ultimam Thylen, eiusdem apud Seras esse, apud furuos Garamantas et si qui sunt alii quos ab sui notitia maria montes siluae et quadrini disterminant cardines: si omnes uno in tempore rebus diuinis factis, quod sua quosque [*]( 1 existimare Urs: existimari P 6 conturi P corr c paesentibua P corr cI 10 adquin P 11 ui Sab: ut P 16 ubique P 17 ita quoque Sab: itaque P 20 sua non in ras P 21 ..esse P totus P corr 23 et sup. uers. P 24 audiamini Urs: audiamur P dis (i in ii corr) P 27 Thyle Sab: thyleni P )
quid quod multa ex his templa, quae tholis sunt aureis et sublimibus elata fastigiis, auctorum conscriptionibus conprobatur contegere cineres atque ossa et functorum corporum sepulturas esse? nonne patet et promptum est aut pro dis immortalibus mortuos uos colere aut inexpiabilem fieri numinibus contumeliam, quorum delubra et templa mortuorum superlata sunt bustis ? in historiarum Antiochus nono Athenis in Mineruio memorat Cecropem esse mandatum terrae, in templo rursus eiusdem, quod in arce Larisae est, esse conditus scribitur atque indicatur Acrisius, Erichthonius Poliadis in fano, Dairas et Immaradus fratres in Eleusinio consaepto, quod ciuitati subiectum est. quid Celei uirgines? non in Cereris Eleusiniae humationis habuisse perhibentur officia? non in Dianae delubro, quod in Apollinis constitutum est Delii, Hyperoche Laodiceque, quas aduectas illuc esse finibus ex Hyperboreis indicatur? in Didymaeo Milesio 25 [*](10 sqq. 1. c. 3, 44 sq. ) [*]( 1\'rogitare Urs: cogitaret in mg v P cogitare Sab lacunam signaui que om Sab 7 at ita Sab 9 quiberit P corr 13 corporum scripsi: esse corporum P esse del Sdb in err 14 diis cI 17 anchus P corr c cec.ropem P 19 est, esse scripsi: esse P est Sab in err conditis P corr 20 ericthonins P Immaradus scripsi: inmarachus P inmarnachus c\' Immarnachus Sab Immarus Salm 20 sq. in eleusinio r: in elensino P Ineleus in Sab in Eleusinis Gel 21 ciuitati Sab: ciuitatis P Celei Gel, r: elei P 22 Eleusinae Sab humationis habuisse Heraldus: humationibus P humatae habere Gel humationis sortitae Urs 23 officia Gel: officio P constitu P corr c 24 Hyperoche Hildebrandius: hyperochae P Hyperocha Sab Laodiceque Gel: laudiceque (que ex quae) P Elaudiceque Sab 25 dydymeo P )