Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
deos, inquitis, per simulacra ueneramur. quid ergo ? si haec non sint, coli se dii nesciunt nec inpertiri a uobis [*]( - 1 obsign#ati P ominis Gel: hominis P 4 fecit P 6 Oli Salm: soli P Toli Sab . 8 esse Gel: iis esse P his esse Sao 12 fidis P corr cl 14 propositos P corr grauia P corr 18 prece.s P 22 formare Sab: formari P 23 ezhiberi Gel: exhibere P (subexhibere SOO) 24 eos insolidi et] eos ita coli et Oel eorum in similitudinem Urs eos ita coli, iis et Heraldus eos sic coli, iis et Salm eis sic solum licere ? 26 regionibus P corr cI 27 obscurum] oculorum ui ? . )
et unde nouissime scitis, an simulacra haec omnia quae dis immortalibus uicaria substitutione formatis similitudinem referant habeantque diuinam? potest enim fieri, ut barbatus in caelo sit qui esse a uobis effingitur leuis, potest ut senectute prouectior cui puerilem commodatis aetatem, potest ut hic flauus sit *** qui in ueritate habeat oculos caesios, displosas ut gestitet nares quem esse uos . facitis figuratisque nasicam. neque enim rectum est dicere aut appellare simulacrum quod non pariles lineas principali ab \' ore traducat: quod esse planum et certum manifestis poterit ab rebus agnosci. nam cum omnes homines teretem esse solem indubitabili luminum contemplatione uideamus, os illi uos hominis et mortalium corporum liniamenta donastis. luna semper in motu est et ter denas facies in restitutione accipit menstrua: uobis ducibus et figuratoribus femina est, uultuque est uno quae per habitus mille cottidiana instabilitate mutatur. intellegimus omnes uentos aeris esse fluorem pulsi et mundanis rationibus concitati: per uos hominum formae sunt bucinarum animantes tortus intestinis et domesticis flatibus. inter deos uidemus uestros leonis toruissimam faciem mero oblitam minio [*]( 3 hii P hi Sab 6 pote. Sab 8 depraecari P 9 caedere Sab in err: cadere P 11 nobissime P corr 12 diis c 14 barbatus Sab: barbarus P 15 effingitur Sab: effigitur P 16 lacunam signaui 21 a Sab teretem Sab: teretum P 23 donatis Sab 27 pulsos Sab 28 concitatos Sab bucinarum P 29 tortos r 30 uestros om Sab leonis Salm: leones P toruissima facie Sab oblitam Salm: oblita P )