Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

quid enim, si uerum et sine ulla gratificatione perspicias, signa ista quae dicunt habent in se magnum, ut merito sperarit atque existimarit antiquitas conspectu illorum posse frangi hominum [*]( 1 hac Sab: haec P 6 uelud P / 7 abiicerent Sab: abiecerint P asper.itatem P arbitratiquae P corr 8 dis (i in iis corr) P deponerent Sab officio orum P corr c 14 forsitam P corr r 20 puncta Sab: cuncta P nocua P corr improuitate P 23 facunoram P 26 finxit P 30 conspecta SOO: conspectom P ,. )

236
uitia et maleficia et mores temperari? falx. messoria scilicet, quae est attributa Saturno, metum fuerat iniectura mortalibus, uitam uellent ut pacificam degere ac malitiosas abicere uoluntates, fronte Ianus ancipiti aut dentata illa qua insignitus est clauis, riciniatus Iuppiter atque barbatus, dextra fomitem sustinens perdolatum in fulminis morem, Iunonius ille caestus, aut militari sub galea puellula delitiscens, deum Mater cum tympano, cum tibiis et cum psalteriis Musae, Mercurius pinnatus Argiphontes, Aesculapius baculo, Ceres mammis cum grandibus, aut in Liberi dextera pendens potorius cantharus, Mulciber fabrili cum habitu, aut Fortuna cum cornu pomis ficis aut frugibus autumnalibus pleno, semitectis femoribus Diana aut ad libidinem concitans Venus nuda, Anubis canina cum facie aut genitalibus propriis inferior Priapus.

0 species formidinum dirae metuendique terrores, propter quos genus hominum torpedine in perpetua adfigeretur, nihil moliretur attonitum ab omnique se actu sceleroso flagitiosoque frenaret: falciculae claues caliandria fomites talaria baculi tympaniola tibiae psalteria, mammae promptae atque ingentes, cantharuli forcipes cornuaque pomifera, nuda. corpora feminarum et ueretrorum magnitudines publicatae! nonne satius fuerat saltitare, cantare quam sub titulo grauitatis et seueritatis obtentu tam frigida tamque inepta narrare simulacra ab antiquis ad peccata cohibenda et ad nocentium formata impiorumque formidines P usque adeone mortales saeculi illius ac temporis corde fuerant uacui, rationis sensusque nullius, ut ab actionibus improbis tamquam paruuli pusiones personarum monstraosissima toruitate, sannis etiam constringerentur et maniis? [*]( 1 et maleficia et mores scripsi: et mores et maleficia P et mores a maleficio Salm 6 Iunonius Sab in err: iunius P 7 cum add Qd 9 argiphontes Sab: angyforonites P uaculo P corr c 14 inferior Sab: inferiori P spicies P corr c\' 16 torpedine Sab: torpedinem P . perpetuam Hildebranclius figeretur Urs affligeretur Meursius 17 attonitum Sab: attonitam P 18 caliendra XJrs tymphaniola P corr r 19 psalteria Sab: psalteriae P prompte P 25 mortales Sab: mortale P 26 fuerunt Meursius 27 pusiones Sab: pusionis P monstruosissima Salm: monstrnosissimaa P 28 toruitate, sannis Salm: toruitates annis P manus Sdb )

237
et unde est in contrarium res uersa, ut cum tam multa in ciuitatibus templa sint plena omnium simulacris deorum, tot legibus et generibus suppliciorum tantis iri obuiam nequeat multitudini noxiorum neque ullis remediis audacia possit abscidi, tantoque se magis maleficia congeminata multiplicent, quanto legibus iudiciisque contenditur imminuere facta crudelia et poenarum coercitione sedare? quodsi metus aliquos infligerent simulacra mortalibus, legum latio cessaret nec tam diuersae cruces facinerosorum constituerentur audaciae. nunc uero quia constitit conprobatumque est, re ipsa inanem esse opinionem timoris qui ab signis dicatur effluere, ad legum decursum est sanctiones, a quibus esset formido eertissima et iam fixa constitutaque damnatio, quibus debent et ipsa simulacra, quod incolumia adhuc perstant et honoris alicuius concessione munita sunt.