Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
nisi forte, ut uos fertis, libidinis et uoluptatum deae cantumelias istas habuere gratissimas nec ultione facinus existimauere condignum quod suas quoque mulceret mentes et quod ab se subdi humanis cupiditatibus scirent. sed si deae Veneres ingeniis placidioribus praeditae gerendum esse morem infortuniis iudicauere caecorum, cum Capitolium totiens edax ignis absumeret Iouemque ipsum Capitolinum cum uxore corripuisset ac filia, ubinam fulminator tempore illo fuit, ut sceleratum illud arceret incendium et a pestifero casu res suas ac semet et cunctam familiam uindicaret? ubi Iuno regina, cum inclitum eius fanum sacerdotemque Chrysidem eadem uis flammae Argiua in ciuitate deleret? ubi Serapis Aegyptius, cum consimili casu iacuit solutus in cinerem cum mysteriis omnibus atque Iside? ubi Liber Eleutherius, cum Athenis? ubi Diana, cum Ephesi? ubi Dodonaeus Iuppiter, cum Dodonae? ubi denique Apollo diuinus, cum a piratis maritimisque praedonibus et spoliatus ita est et incensus, ut ex tot auri ponderibus quae infinita congesserant saecula ne unum quidem habuerit scripulum quo hirundinibus hospitium, Varro ut dicit set Menippeus, ostenderet? infiniti operis res est toto in orbe describere quae sint fana conuulsa terrae motibus et tempestatibus, quae incensa ab hostibus, quae ab regibus et tyrannis, quae antistites et sacerdotes et ipsi suspicione auersa nudauerint, quae ad ultimum fures et obserata pandentes † remedorum obscuritate † canacheni: quae tuta utique permanerent et nullis obnoxia fortuitis, si adessent dii praesides aut haberent aliquas templorum quemadmodum dicitur curas. nunc uero quia cassa sunt et nullis habitatoribus tecta, habet in illis fortuna ius suum, et perinde cunctis obiecta sunt casibus quam sunt omnia [*]( b sqq. 1. c. 4, 09 ) [*]( 2 existimauere Sab: existimare P 4 neneris (i ex e) P 8 filia Gel: filiam P 10 inclytam P 15 efesi P 19 quod Gel hospitium scripsi: hospitiis P hospitis Gd hospitium sxiia Stewechius in mg v set Menippeus scripsi: sethenipeus P se Thenipeus Sab in Menippeis Gel Menippeus L. Carrio Sat. Menippeis Mewrsius 20 esset Sab in toto Sdb 21 terra P 24 remedorum (t* mg *.*) P tenebrarum Gel remediorum Gesnerus 25 eanacheni) Commageni Zmkius \'cacomechani ?\' VcMenus )
in parte hac eadem illud etiam dicere simulacrorum adsertores solent, non ignorasse antiquos nihil habere numinis signa neque ullum omnino inesse his sensum, sed propter indomitum atque inperitum uulgus, quae pars in populis atque in ciuitatibus maxima est, salutariter ea consilioque formasse, ut uelut quadam specie obiecta his numinum abicerent asperitatem metu arbitratique praesentibus \' sese sub dis agere facta impia deputarent et ad humana officia morum immutatione transirent: nec propter aliam causam uenerabiles formas auro eis argentoque quaesitas, nisi ut adesse uis quaedam ipsis in fulgoribus crederetur, quae non oculorum \' - tantum perstringeret sensum, uerum etiam mentes ipsas augustissimae lucis radiationibus territaret. quod ratione cum aliqua uideretur forsitan dici, si post condita deorum templa atque instituta simulacra nullus esset in mundo malus, nulla omnino nequitia, iustitia pax fides mortalium pectora possideret neque quisquam in terris nocens neque innocens diceretur scelerosa opera nescientibus cunctis. nunc uero cum contra malis omnia plena sint, innocentiae paene interierit nomen, per momenta, per puncta examina maleficiorum noua noxiorum improbitate pariantur, dicere qui conuenit, ad incutiendas formidines uulgo deorum instituta simulacra, cum praeter innumeras criminum et facinorum formas ipsa etiam uideamus templa sacrilegis uiolationibus adpeti ab tyrannis, ab regibus, ab latronibus et nocturnis a furibus ipsosque illos deos quos ad metus faciendos uetus finxit et consecrauit antiquitas uadere in antra praedonum cum ipsis suis aureis metuendisque fulgoribus?