Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

Antiochum Cyzicenum ferunt decem cubitorum Iouem ex delubro aureum sustulisse et ex aere bratteolis substituisse fucatum. si in simulacris praesto sunt atque habitant dii suis, quibus negotiis Iuppiter, quibus curis fuerat inligatus, quominus priuatas persequeretur iniurias et subpositum se sibi uiliore\' in materia uindicaret? Dionysius ille sed iunior, cum uelamine aureo spoliaret Iouem et pro illo laneum subderet, iocularibus etiam facetiis ludens, cum esse illud in rigoribus algidum, hoc uaporum, onerosum illud in aestatibus diceret, hoc rursus sub ardoribus flabile: ubinam fuerat rex poli, ut praesentem se esse formidine aliqua conprobaret et urbanum scurrulam cruciatibus reuocaret ad seria? nam quid Aesculapii grauitatem ab eo esse commemorem risam? quem cum barba spoliaret amplissima boni ponderis et philosophae densitatis, facinus esse dicebat indignum, ex Apolline procreatum patre leui et glabro simillimoque inpuberi ita barbatum filium fingi, ut in ancipiti relinquatur, uter eorum pater sit, uter filius, immo an sint generis et cognationis unius? quae cam omnia fierent et cum sacrilegis praedo inrisionibus iocaretur,. si suberat numen in statua nomini eius maiestatique sacrata, cur oris contumeliam leuigati et dehonestati uultus non iusta et merita persecutus est ultione demonstrauitque hoc facto, et se [*]( 8 sqq. 1. c. 4, 52 ) [*]( 1 si quid a quopiam Sab: si quida copiam. P 8 lacunam signaui: ecelerosi uel simile verbum intercidisse uidetur , crimine uel momine Urs fligant Meursius 7 gingritibus Sab: ginglitibus P 8 Cjzicenum Gel: cyzigenum P quindecim Urs 10 fucatum Saib: fugatum Psi. P 13 dyonisiua P 15 illum Sab iD. P 16 uaporum Salm: uaporem P uaporeum Sab 21 philosophae HUdebrandius: philosopliiae P phylosophicae Sab 25 sint Boo: sit P 26 iocaretur Urs: loqueretur P )

233
esse praesentem et custodia pertinaci suas aedes simulacraque tutari?

nisi forte neclegere deos dicetis haec damna nec putare esse idoneam causam, propter quam se egerant et nocentibus poenam uiolatae religionis infligant. ergo si haec ita sunt, nec simulacra ipsi habere desiderant, quae conuelli et diripi perpetiuntur inpune, immo e contrario perdocent aspernari se illa, in quibus spretos se ultione in aliqua significare non curant. Philostephanus in Cypriacis auctor est, Pygmalionem regem Cypri simulacrum Veneris, quod sanctitatis apud Cyprios et religionis habebatur antiquae, adamasse ut feminam mente anima lumine rationis iudicioque caecatis solitumque dementem, tamquam si uxoria res esset, subleuato in lectulum numine copularier amplexibus atque ore resque alias agere libidinis uacuae imaginatione frustrabiles. consimili ratione Posidippus in eo libro, quem scriptum super Gnido indicat superque rebus eius, adulescentem haud ignobilem memorat — sed uocabulum eius obscurat — correptum amoribus Veneris, propter quam Gnidus in nomine est, amatorias et ipsum miscuisse lasciuias cum eiusdem numinis signo genialibus usum toris et uoluptatum consequentium finibus. ut similiter rursum interrogem, si in aere atque in materiis ceteris quibus signa formata sunt superorum potentiae delitiscunt: ubinam gentium fuerant una atque altera Veneres, ut inpudicam petulantiam iuuenum propulsarent ab se longe et contactus impios cruciabili coercitione punirent? aut quoniam mites et ingeniis tranquillioribus deae sunt, quantum fuerat, miseris furialia ut restinguerent gaudia mentemque in sanam recreatis reducerent sensibus?

[*](8 sqq. 1. c. 4, 57 . \' )[*](1 pertinacis P corr edes r sedes Sab 3 eierant Sab, r : eieserant P 5 ipsi Zinkius: ipsa P conuelli et P 6 e Sab in err: et P 7 se add Urs 8 filostefanus P 9 apnt P corr 11 animo Urs rationis Sab: rationib) P iudicioquae P corr iudiciique Sab caecatis Sab: caecitatis P 14 frustrabiles Gel: frustabiles P Posidippus Gel, r: possidippus P 15 nido P corr c rebus Gel: re abse P re a se Sab 19 usum Mmreim: fusum P 27 in sanam Huetius: insanam uulgo redducerent P )
234