ecce si aliquis ponat in medio aes rude atque in opera nulla confectum, argenti massas indomiti infectumque aurum, lignum, lapides atque ossa resque alias ceteras quibus signa consueta sunt et numinum simulacra constare, immo si aliquis ponat in medio conlisos deorum uultus, confracta atque inminuta simulacra iubeatque uos idem [*]( 4 propius Sab, r: proprius P 6 nobis Urs: his P 11 camellinis P 12 cacabulis Boo, r: caecabulis P 15 grossis Ball grosfis Gel descobinata limis Gd 16 furfuraculis Saimasius ad Solin. p. 774: furfur#aculeis P furfuribus aculeis Sab furficibus aculeis GelI forcipibus aculeis JJrs perforaculis Sailm asciis Sab in err: asceis P 18 propriae P corr 21 partum Urs: parte P artem Gel per artem Klussmannus 23 fauore (u ex b) P fauores Gel, Meursius fauorem Balm accurrere Gel acquirere Meursius 24 confectum scripsi: coniectum P 25 infectum Sab 27 conlisos scripsi: conlisorum P 28 confracta Bigaltius: conflata P item Hildebrandius )
227
frustis hostias et fragminibus caedere, informibus massis sacra et mnnia inpertire diuina : audire a uobis exposcimus, facturine istud sitis an contra quam imperabitur recusaturi P fortasse dicetis: qua causa? quia nemo est in rebus humanis tam stolide caecus, qui argentum aes aurum gypsum ebur argillam deorum in numerum referat ipsaque per se dicat uim habere atque optinere diuinam. quaenam est ergo ratio, ut si omnia haec corpora intacta atque infecta. permanserint, careant ui numinis atque auctoritate caelesti: ea formas si accipiant hominum, si auriculas nasos buccas labra oculos cilia, continuo dii fiant et in ordinem caelitum referantur et censum ? nouitatis aliquid fictio corporibus his addit, ut adiectione ipsa cogamini aliquid eis credere diuinitatis maiestatisque conlatum? in aurum aes mutat aut testulae uilitatem in argenteam cogit degenerare materiam? quae insensilia fuerunt paulo ante, facit ut sint uiua et spiritali agitatione moueantur? si quas foris habuere naturas eas omnes retinent simulacrorum in corporibus constituta, stupiditas quae tanta est — detrecto enim dicere caec;tatem - rerum existimare naturas formarum qualitate mutari et accipere numen ex habitu quod in primigenio corpore iners fuerit et brutum et sensus mobilitate priuatum.
itaque immemores et obliti, simulacrorum substantiae atque origines quae sint, rationale homines animal et sapientiae munere consiliique donatum coctilibus testis succumbitis, aeris lamminas adoratis, elephantorum ab dentibus secundas poscitis ualetudines, magistratus imperia potestates uictorias adquisitiones lucra, messes optimas feracissimasque uindemias, et cum pateat, luceat, rebus fieri uerba cum brutis, exaudiri uos remini ipsique uos ultro credulitatis uacuae circumscriptione traducitis? o utinam liceret in simulacri alicuius medias introire pendigines, immo utinam liceret Olympiacos illos et Capitolinos Ioues [*]( 1 frustis Sab in err: frustris P 2 munta P 6 refera P corr c 9 ea Sab: eas P 11 fiant Sab: flant P 13 cogamini Sdb: cogitamini P 14 mutat aut Urs: mutata.ut P testula Sab cogat Sab 15 fuerant Urs 17 retinent Urs: retineant P 22 sq. origines quae sint Heraldua: originis quae sit P 23 homines Sab: hominis P 25 elefantorum P a Sdb 26 acquisitiones Urs: adquisitionis P 27 opimas Gel 29 credulitatts P ) [*]( .15* )
228
diducere in membra resolutos omnesque illas partes quibus summa. concluditur corporum discretas ac singulas contueri: iamdudum istos uideretis deos, quos exterior leuitas lenocinio fulgoris augustat, lamminarum flatilium esse crates, particularum coagmenta deformium, ab ruinarum casibus et dissolutionis metu subscudibus et catenis, uncis atque ansulis retentari interque omnes sinus commissurarumque iuncturas plumbum ire suffusum et salutares moras signorum diuturnitatibus commodare. uideretis, inquam, iamdudum solas sine occipitiis facies, manus sine bracchiis, semiplenas, uentres cum lateribus dimidiatos, plantarum inperfecta uestigia, et quod maxime risum ferat, parte ligneos deos ex una, at ex altera saxeos, inaequabili corporum constructione contractos. quae si utique perspici obscurata arte non quirent, uel ipsa uos saltem quae in medio sita sunt docere atque monere debuerunt, agere uos nihil et circa res cassas officiorum impendere uanitates. ita enim non uidetis spirantia haec signa, quorum plantas et genua contingitis et contrectatis orantes, modo casibus stillicidiorum labi, putredinis modo carie relaxari, ut nidoribus atque fumo suffita ac decolorata nigrescant, quemadmodum saecli longioris incuria perdant situ species et robigine conuulnerentur exesa? ita, inquam, non uidetis sub istorum simulacrorum canis steliones sorices mures blattasque lucifugas nidamenta ponere atque habitare, spurcitias huc omnes atque alia usibus accommodata conducere, semirosi duritias panis [pannis], ossa † in spem tracta, pannos lanuginem chartulas nidulorum in
[*]( 1 diducere Graeuius: deducere P 4 angustat Sab flatilium Sab: fieuilium P flabilium Hilàebrsndius 5 a Sab 6 subscudibus Stib, r: subcudibus P 7 interque Gel: inter quae P 10 manus sine brachiis semiplepas, uentres uulgo lacunam signaui: mammas uA nates intercidisse uidetwr 12 deos add HUdebrandius at Sab: ate P 13 quae Sab: qua P 14 obscurata Uf\'s: obscuritatis P 16 cassas Sab: causas P 21 situ Urs: situs P specie Sab speciem situ Heraldus exesa in ras c 22 cauis Gel: causis P 25 pannis om Sab famis Salm inter panis et ossa intercidisse carnes uel simile quid putat Zinkius 26 stnpam Urs specum Bigaitius sepem C. Barthius dapem Zinkius dapem, tractare Zinkius pannos Sab: annos P mollitie Sab ) 229
mollitiem sollicite, miserorum fomenta pullorum P non in ore aliquando simulacri ab araneis ordiri retia atque insidiosos casses, quibus uolatus innectere stridularum possint inpudentiumque muscarum? non hirundines denique intra ipsos aedium circumuolantes tholos iacularier stercoris † plenas et modo ipsos uultus, modo numinum ora depingere, barbam oculos nasos aliasque omnis partes, in quascumque se detulerit deonerati proluuies podicis ? erubescite ergo uel sero atque ab animantibus mutis uias, rationes accipite doceantque uos eadem nihil numinis inesse simulacris, in quae obscena deicere neque metuunt neque uitant leges suas sequentia et instincta ueritate naturae.