Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

sed erras, inquit, et laberis: nam neque nos aera neque auri argentique materias neque alias quibus signa confiunt eas esse per se deos et religiosa decernimus numina, sed eos in his colimus eosque ueneramur quos dedicatio infert sacra et fabrilibus efficit inhabitare simulacris. non improba neque aspernabilis ratio, qua possit quiuis tardus nec non et prudentissimus credere, deos relictis sedibus propriis id est caelo non recusare nec fugere habitacula inire terrena, quinimmo iure dedicationis inpulsos simulacrorum coalescere uinctioni. in gypso ergo mansitant atque in testulis dii uestri, quinimmo testularum et gypsi mentes, spiritus atque animae dii sunt ? atque ut fieri augustiores uilissimae res possint, concludi se patiuntur et in sedis obscurae coercitione latitare ? ergo illud a uobis parte in hac primum desideramus et postulamus audire: inuitine hoc faciunt, id est iure dedicationis adtracti simulacrorum ineunt mansiones an proni et faciles neque ullis necessitatibus inrogatis? inuiti hoc faciunt? . et qui fieri potis est, ut in aliquam necessitatem inminuta maiestate cogantur? uoluntariae obsecutionis ad sensu P et quid [*](4 1. c. 4, 52 ) [*]( 1 sollicite om Gel scilicet et Salm 4 irandines P 5 tholos Sdb, r: etholos P iacularier P splenas Ioa. Auratus pluuiaa Guyetua 7 omnes c\' 8 in mg B 9 rationes Sab: rationis P 10 deicere Urs, r: dicere P facere Gel 11 instincta Gel: distincta P seueritate Meursius necessitate? 14 deos Gel: deas P 21 ninctioni Urs: iunctioni P in* P 28 irrogatis. inuiti UrB: inrogati.si inniti P irrogati? si inniti Sab 29 pote Sab aliquam necessitatem Soh: aliqua necessitate P )

230
in testulis dii petunt, ut eas sedibus sidereis anteponant [uinctione si propemodum colligati immobilitatis testulas et I cetera quibus signa confiunt] quid ergo?

in materiis talibos semperne dii mansitant neque abeunt uspiam, etiam si res postulauerit maxima, an habent itus liberos, cum libuerit abire quocumque et ab suis sedibus simulacrisque discedere? si permanendi necessitatem patiuntur, quid miserius his esse ant quid infelicius poterit, [quam] si eos in basibus ita unci retinent et plumbeae uinctiones? sed concedamus, ut, *** caelo et sidereis sedibus anteponant, diuinitatis suae perdiderint potestatem: sin autem cum uoluerint euolant et absolutum ius habent inania relinquere simulacra, ergo aliquo tempore desinent esse dii signa et in dubio stabit, quando sacra debeant reddi, quando his conueniat atque oporteat abstinere. saepenumero uidemus ab artificibus haec signa modo paruula fieri et palmarem in minutiem contrahi, modo in immensum tolli et admirabilem in amplitudinem subleuari. ratione hac ergo sequitur ut intellegere debeamus in sigilliolis paruulis contrahere se deos et alieni ad corporis similitudinem coartari, at uero in uastis porrigere se longius atque in maximitatem producere. ergo si hoc ita est, et in sedentibus signis deum sedere dicendum est et in stantibus stare, in procurrentibus currere, iacularier in iacientibus tela, ad illorum formare atque aptare se uultus et ad reliquos habitus figurati corporis sui similitudinem commodare.