sed quid ego dis datas falces et fuscinas rideo, quid cornua, malleos et galeros, cum simulacra quaedam sciam certorum ferre hominum formas et infamium liniamenta meretricum? quis est enim qui ignoret Athenienses illos Hermas Alcibiadii ad corporis similitudinem fabricatos? quis Praxitelen nescit, Posidippi si relegat *, ad formam Cratinae meretricis, quam infelix perdite diligebat, os Veneris Cnidiae † sollertiarum coegisse certamine ? sed sola est haec Venus, cui de scorti uultu translaticium decus auctum est? Phryna illa Thespiaca, sicut illi referunt qui negotia Thespiaca scriptitarunt, cum in cacumine ipso esset pulcritudinis, uenustatis et floris, exemplarium fuisse perhibetur cunctarum quae in opinione sunt Venerum [*]( 21 sqq. 1. c. 4, 53 ) [*]( 6 petaannculum Soh: petasioculum P 11 interstinctio \'aaios* scripsisse dicit OreUius: interstitio P 15 numina Meursius 18 diis c 20 ferre scripsi: esse P liniamenta Sab: laniamenta P 21 Alcibiadii scripsi: alcibiadi P Alcibiadis Sab Alcibiadei Salm 23 Posidippum Oel relegat Sab: religat P lacunam signaui: Cnidiaca intercidisse uidetur Cratinae Urs: gratinae P 24 perditae P cnidiae r: cindiae P gnidiae Sab sollerti aliarum Urs 26 auctum Sab: actum P Phrynae sic Scib in err: phyrna P Phyrne Sab 27 negotia seclusit Urs cacumine Puteanus: acumine P culmine Urs \' )
225
siue per urbes Graias siue iste quo fluxit amor talium cupiditasque signorum. itaque artifices omnes ipsis isdem qui temporibus extiterunt quibusque primas dabat exprimendarum similitudinum ueritas omni cura studioque certabant filum capitis prostituti Cythereia in simulacra traducere, ardebant artificum † scita alterque alterum uincere contentiosa aemulatione quaerebant, non Venus ut augustior fieret sed ut Phryna pro Venere staret. atque ita perducta est res eo ut pro diis immortalibus sacra meretricibus fierent et infelix religio signorum fabricationibus falleretur. inter significes ille memoratus Phidias et primus, cum Olympii formam Iouis molimine operis extulisset inmensi, super dei digito PANTARCES inscripsit PULCHER — nomen autem fuerat amati ab se pueri atque obscena cupiditate dilecti — neque ullo metu est aut religione commotus deum nomine prostibuli nuncupare, quinimmo exoleto Iouis numen simulacrumque sacrare. usque adeo ludus est et puerilis adfectio sigillaria ista formare, adorare pro dis ea, sanctitatibus accumulare diuinis, cum ipsos uideamus artifices in effingendis his ludere et libidinum propriarum monumenta sancire. quid est enim, si quaefas, cur Phidias ludere ac lasciuire dubitaret, cum ante paululum temporis Iouem ipsum quem fecerat sciret aurum fuisse, lapides atque ossa informia disparata confusa seque horum omnium congregatorem atque uinctorem, habitus eis, per se datos membrorum similitudine fabricata et, quod inter omnia primum est, sui esse beneficium muneris, quod natus [per se] * esset atque in rebus adoraretur humanis?
libet in hoc loco, tamquam si omnes adsint terrarum ex orbe nationes, unam facere contionem atque in aures haec omnium [*]( 1 istic Mewrsim 4 filum Sab: filium P 5 chytereia P 6 ecita] caela ? 7 Phryne Gel: fryna P Phyrne Sab 10 fidias P et Gel: est 1 12 Pantarces Urs: pantarches P 15 eioleto Sab: exileto P 16 puerilis Sab: puer his P 17 diis c ea] et Urs sancti talibus Sdb 20 fidias P 22 diis parata c, Sab corr in err 23 sg. habitu eis per se dato Urs 24 membrorum scripsi: in membrorum P in membrorum similitudinem Zinkius 26 per se seclusi lacnnam signaui: intercidisse uidentur haec Olympius Iuppiter adnotaretur Urs ) [*]( IV. ) [*](15 )
226
communiter audienda depromere. quidnam est istud, homines, quod ipsi uos ultro in tam promptis ac perspicuis rebus uoluntaria fallitis et circumscribitis caecitate P discutite aliquando caliginem regressique ad lumen mentis intuemini propius et uidete istud quod agitur quale sit, si modo retinetis ius uestrum atque in finibus uobis datae rationis consiliique uersamini. simulacra ista quae uos terrent quaeque templis in omnibus prostrati atque humiles adoratis ossa lapides aera sunt, argentum aurum testa, lignum sumptum ex arbore aut commixtum glutinum gypso, ex ornatibus fortasse meretriciis ant ex muliebri mundo, camelinis ex ossibus aut ex Indici animalis dente, ex caccabulis, ollulis, ex candelabris et lucernis ant ex aliis obscenioribus uasculis congesta, conflata in has species ducta sunt atque in formas quas cernitis exierunt, fornacibus incocta figulinis, ex incudibus et malleis nata, grosis rasa, discobinata de limis, serris furfuraculis asciis secta dolata effossa, terebrarum excauata uertigine, runcinarum leuigata de planis. ita iste non error est\\ non ut proprie dicatur amentia, deum credere quem tute ipse formaris, subplicare tremibundum fabricatae abs te rei, et cum scias et certus sis tui esse operis et digitorum partum, pronum in faciem mere, opem rogare suppliciter aduersisque in rebus atque in temporibus asperis propitii numinis fauore succurrere?