Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

sed si fabulas has uultis more esse allegorico scriptas, quid ceteris fiet, quas non uidemus posse uersuras in huiusmodi cogi? quid enim subiciemus pro illis fluctibus, quos super aggerem tumuli Semeleiae subolis urigo contorsit? et quid pro illis Ganymedibus raptis atque in libidinum ministeria substitutis? quid pro illa conuersione formiculae, in quam Iuppiter maximus uastitatis suae liniamenta contraxit? quid pro cycnis et satyris? quid pro aureis imbribus, in quos idem se pellax fraude induit perfida formarum uarietatibus ludens? ac ne de Ioue solo loqui uideamur uoluisse, in amoribus numinum reliquorum esse allegoriae quae possunt, quae in mercennariis condicionibus ac seruitutibus, quae in uinculis orbitatibus planctibus, quae in cruciatibus uulneribus sepulcris? in quo cum unam contrahere possetis culpam, conscriptione de superis tali addidistis, ut dicitur, garo gerem, cum deorum nominibus appellauistis res turpes et uocabulis rursus deos rerum coinquinauistis infamium. quod si adesse hic eos aut esse illos uspiam cognitione indubitabili crederetis, in mentione illorum facienda praestringeret uos metus et tamquam uos audirent uestrasque acciperent [*]( 2 baccamini P 3 coitu 800 occultatio Gel: occupatio P 4 uina Sab: uiua. P 5 Liberi Sab: liberis P compressio Soo: inpraessio P 6 adulteriorum Sab 9 fnstibus Sab quos sab: quod P 10 sdmeleiae Sab: semelectae (c eras) P urigo Meursius: origo P prnrigo Urs 11 raptis L. Fruterius, Urt: partis P ministeria P. Iunius: magisteria P 13 satyris Sab: satnris P 18 seruitutibus Sab in err: seraitntis P 19 Bepnlchris Sab: sepultis P 20 conscriptioni Urs tali Sdb: talia P 21 garo gerem] gangrenam Sab gerrem Salm 22 conquinauistia Sab 23 us»pium P corr & 24 crederetis Sab: deretis (intng .0\') P 25 adirent P )

213
uoces ita credi oportuit et haberi in cogitatione defixum. apud enim homines officiosis religionibus deditos non ipsi dii tantum uerum etiam nomina debent esse deorum reuerenda, quantumque est in ipsis qui censentur his nominibus, tantum esse par est in eorum appellationibus dignitatis.

da ueram iudicii formam, et in illa eritis reprehensionis parte, quod in usu sermonis uestri Martem pro pugna appellatis, pro aquis Neptunum, Liberum patrem pro uino, Cererem pro pane, Mineruam pro stamine, pro obscenis libidinibus Venerem. quae est enim ratio, ut cum suis censeri appellationibus res possint, nominibus cognominentur deorum, et ea fiat numinibus contumelia quam nec homines sustinemus, si nostra quis nomina res ducat atque inuertat in friuolas? sed oratio sordida est, uerbis fuerit polluta si talibus. uerecundia * ac laude condigna! erubescitis panem et uinum nominare et pro coitu Venerem non metuitis dicere. [*]( 1 difixum P corr c\' 4 his P 5 da] ad Sab normam Meursius 6 entis scripsi: ostis P 7 tpugna r aquis P 8 panem P corr staminem P corr 9 libidinis Sab 13 \'fribolas P 14 uerecunda Salm lacunam signcmi ac om Gel haec Meursius o uel ecce Oehlerus ah Vahlenus 15 panem Sab, r: pane P 16 ARNOUII. \\ LIBER QUINTUS EXP. INCIPIT LIBER SEXTUS I FELICITEB. )

214