Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
nisi forte dicetis — hoc enim solum restat, quod a uobis posse uideatur opponi — deos sua mysteria nolle ab hominibus sciri et idcirco historias ambagibus esse allegoricis scriptas. et unde uobis est liquidum, quod hominibus superi nolint sua mysteria publicari? unde illa uos scitis aut cur ea dissoluere in allegoriarum explanatione curatis? ad extremum et ultimum quid sibi dii uolunt, ut honesta cum nolint, turpissima de se dici atque indecora pat-iantur? Attidem\\ cum nominamus, solem, inquit, significamus et dicimus: sed si Attis sol est, quemadmodum conmemoratis et dicitis, quis erit Attis ille, quem in Phrygia genitum uestrae produnt atque indicant litterae, quem passum esse res certas, fecisse item res certas, quem in spectaculis ludicris theatra uniuersa nouerunt, cui inter sacros cultus res uidemus fieri specialiter annuas nominatimque diuinas? utrumne ab sole ad hominem an ab homine ad solem uocabuli huius facta translatio est? si enim nomen istud principali erat ab origine solis, quid tandem de uobis sol aureus meruit, ut ei cum semiuiro faceretis uocabulum istud esse commune? sin hirquinum et Phrygium est, quid Phaethontis genitor, pater huius luminis et claritatis admisit, ut abciso ab homine dignus uideretur uocari et augustior fieret euirati corporis nuncupatione signatus?
sed quid sit istud, iam promptum est omnibus. nam quia talium scriptorum historiarumque uos pudet nec aboleri uidetis posse ea quae sunt foede semel in commentarios relata, nitimini cohonestare res turpes atque omnibus argutiarum modis pro rebus subditis uerborum inuertitis corrumpitisque naturas atque ut olim accidere male sanis adsolet, quorum turbida uis morbi [*]( 4 sciri Sab: scire P 7 eiplanationem Sab * 8 dii P 9 paciantur P corr 11 commemoratis Canterus: »co»numeratis P 18 principali erat OeMerua: principaliter P ab del Oehlerus habet Sab originem Sab quid Sab: qui P 20 esse commune? sin Sab: se communes in P 22 abscisso Sab 23 epirati Sab, r: et uirati P 24 quia P dalium P corr .25 historiarumque uos Sab: historiarum quos P . 26 relata Sab: relatae P 28 inuer- tictis P corr corrumpitisquae P corr 29 turbida Sab: turpida P ) [*]( 14* )