Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

Nunc quoniam summatim ostendimus, quam impias de diis uestris opinionum constitueritis infamias, sequitur ut de templis, de simulacris etiam sacrificiisque dicamus deque alia serie quae his rebus adnexa est et uicina copulatione coniuncta. in hac enim consuestis parte crimen nobis maximum impietatis adfigere, quod neque aedes sacras uenerationis ad officia. construamus, non deorum alicuius simulacrum constituamus aut formam, non altaria fabricemus, non aras, non caesorum sanguinem animantium demus, non tura neque fruges salsas, non denique uinum liquens paterarum effusionibus inferamus. quae quidem nos cessamus non ideo uel exaedificare uel facere, tamquam inpias geramus et scelerosas mentes aut aliquem sumpserimus temeraria in deos desperatione contemptum, sed quod eos arbitramur et credimus — si modo dii certi sunt et nominis huius eminentia praediti — honorum haec genera aut risui habere si rideant aut indigne perpeti si motibus exasperentur irarum.

ut enim nosoatis, quid de isto nomine sentiamus iudiciique simus cuius, existimamus nos eos, si modo dii certi sunt, ut eadem rursus satiateque dicantur, cunctarum esse debere perfectarumque uirtutum, sapientes iustos graues, si modo nulla est culpa, quod eos laudibus adcumulamus humanis, intestinis pollentes bonis, nec extraneis adminiculis adicere quo illis integritas inoffensae beatitudinis conpleatur, [*]( 3 insanias Urs 4 seriae P corr cI 7 affingere Urs 12 cessamus P 15 deos Sab 17 indignae P 20 sociateque Sab 22 adculamus P corr 23 nec se... addicere Stewechius se addicere Sairn 24 adicere Vahlenus: addicere P indigere Gel quo Urs: quod P )

215
ab adfectibus cunctis et cunctis perturbationibus liberos non ira efferuere, non ullis cupiditatibus excitari, calamitatem inrogare nullis, non ex malis hominum crudelem accipere uoluptatem, non terrere portentis, non prodigiosas ostentare formidines, non uotorum debitis habere obnoxios et obligatos, nec piaculares hostias signis minacibus postulare, non pestilentias, non morbos corruptione aeris inducere, non adurere siccitatibus fruges, non caedibus interesse bellorum, non urbium stragibus, non aduersa his uelle, non illorum commoditatibus suffragari: sed, quod magnarum est mentium, pari pendere cunctos lance et indiuiduas cunctis beniuolentias exhibere. caduci enim generis et infirmitatis humanae est, contraria his agere: eosque quos tangat adfectio pati dolere deminui sapientium scita et pronuntiata definiunt nec posse aliter fieri, quin legibus mortalitatis adstricti sint qui sint ullis perturbationibus mancipati. quod cum ita se habeat, qui possumus iudicari deos habere contemptui, quos, nisi sunt recti et magnarum mentium admiratione laudabiles, deos negamus existimari nec potestatibus posse caelitibus applicari?