Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
calumniari nos improbe si quis forte hominum suspicatur, libros sumat Threicii uatis, quos antiquitatis memoratis esse diuinae, et inueniet nos nihil neque callide fingere neque quo sint risui deum quaerere atque efficere sanctitates. ipsos namque in medio ponemus uersus, quos Calliopae filius ore edidit Graeco et cantando per saecula iuri publicauit humano:
quid Erechthidae o cati, quid ciues Mineruii dicitis? hauet [*]( 13 sqq. 1. c. 2, 21 ) [*]( 1 generi, tum Salm: generi. cum P generi: eum Sdb generi: eam Gel genericum Urs gęnetricum Liuineiw 3 hyBtriculi scripsi: stri- culi P redit ad Sab, r: redita I ad P redit ita ad Stetoechius 6 affigit Sob: adficit P specie Sab: species P 8 necquiuit P uerucundia P 11 treicii P 13 sanctitates Sab: sanctitate P k 14 uerBus Sab: uersos P Calliopae HUdebrandius: calliope P Calliopes Sab greco P 15 cantandos OreUim iuri] generi Urs 16 sinu Lambinus 17 formatas inguinibus Sob: formata sanguinib* P 18 Baubus manu\' N. Heinsius Bacchi manu\' Ioannes Auraim 19 oUi Sdb . amice Gel: amicae P contrectat amioe] conctata micae Sab 21 tristias P corr 22 poclum Sab: poculum P risuque Sab: risuquem P 24 Erichthidae o cati Pithoeus: erithi deocati P Erichtheo sati Sab Mineruii Sab: minerui P auet Sab: habet P )
- sic effata simul uestem contraxit ab imo
- obiecitque oculis formatas inguinibus res:
- † quas caua succutiens Baubo manu — nam puerilis
- ollis uultus erat — plaudit, contrectat amice
.- tum dea defigens augusti luminis orbes
- tristitias animi paulum mollita reponit:
- inde manu poclum sumit risuque sequenti
- perducit totum cyceonis laeta liquorem
.
ergone, ut promunt sancta illa atque arcana mysteria, rapiuntur et rapiunt dii uestri, matrimonia copulant fraudibus adpetita furtiuis, ab repugnantibus et inuitis decus uirginitatis eripitur, imminentes nesciuntur iniuriae, quidnam raptis acciderit ignoratur, amissa quaerunt ut homines et sub sole clarissimo cum lucernis et facibus orbis peragrant uastitatem? adficiuntur, aegrescunt, lugentium sumunt sordes et miseriarum insignia, atque ut animum commodare alimoniis possint uictuique sumendo, non ratio, non tempus, non sermo aliquis adhibetur grauis aut adfabilitas seria, sed propudiosa corporum monstratur obscenitas obiectanturque partes illae quas pudor communis abscondere, quas naturalis uerecundiae lex iubet, quas inter aures castas sine uenia nefas est ac sine honoribus appellare praefatis. quidnam quaeso spectaculi, quid in pudendis fuit rei uerendisque Baubonis, quod feminei sexus deam et consimili formatam membro in admirationem [*]( 1 tam add c 3 uel rebus scripsi: uulneribus P ista Gel: ita P subscriptio Salm: ausceptio P suspectio Lipsius suspicio Urs 5 notae sunt scripsi: notas et P turpes: produnt scripsi: producunt turpes P produnt urbes uel produnt turpes antiquarum Urs Eleusiniorum uestrorum notae uel notas et origines producam Meursius et om Urs 6 deniquae P rogatis P corr 7 ex cista H. Iunius: excita P 8 rursus, rursus Urs 9 promunt Sab: pronunt P , 11 furtius P corr a 800 13 amissi Gel quaerunt Urs: quaeruntur P queruntur Zinkius 14 nastitatem Sab: uastitate P 15 miserorum Urs 17 non ratio P sermo Sab, r: sero P 20 quas] atque Urs 22 spectaculi Yair lenus: in specuali P in specu tali Sab spectaculo in tali Urs in spectu tali Stewechius in specu anili Zinkius 23 rei uerendisque Stewechius: reuerendisque P uerendisque Canterus )