Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

sed non sunt, inquit, rei publicae nostrae haec sacra. quisnam istud dicit aut quis reponit? Romanus Gallus Hispanus Afer Germanus aut Siculus? et quid adiuuat causam, si uestra haec non sunt, cum qui ea conficiunt sint uestrarum partium? aut quid refert, utrumne ea probetis necne, cum quae uestra sunt propria aut in simili foeditate aut turpitudinis genere reperiantur esse maiore? uultis enim consideremus mysteria et illa diuina, quae Thesmophoria nominantur a Graecis, quibus gente ab Attica sancta illa peruigilia consecrata sunt et pannychismi graues? uultis, inquam, uideamus, quas origines habeant quasue causas, ut Athenas etiam probemus ipsas humanitatis artibus studiisque pollentes tam in deos dicere contumeliosa quam dictitent alii, nec minora ab his probra quam ceteris obiciantur a uobis religionis sub specie publicari? quodam, inquiunt, tempore cum in Siciliae pratulis purpureos legeret nondum mulier flores et adhuc uirago Proserpina cumque illam per floream messem huc atque illuc passim lectionis cupiditas auocaret, per profundae altitudinis speluncam rex prosiliens Manium raptam uirginem secum uehit et terrarum absconditur successibus rursus. quod cum factum nesciret Ceres nec filia esset ubinam gentium suspicaretur, intendit animum perditam toto in orbe [*]( 1 gens Sab 2 praedita Sab: praedicata P praeligata Ungerm 3 intymis P 6 uestris Urs 8 inquid P corr 10 spanus P 13 sint Sab in om Sab 15 thesmoforia P 16 graegis P corr c 17 pannychismi graues Gel: phanniciismi graue (graues r) P Phanniciis migraue Sab Pannychia? ni graue Urs 20 dictent Sab 23 sed Meursius 24 uirgo Sab 27 obsconditur Sab corr in err 28 quo P corr c filia Sab: filias P esset ubinam Sab: sed tu uinam P ubinam m 8 XV in mg f- ) [*]( 13* )

196
conquirere: sumit faces geminas flammis conprehensas Aetnaeis, quibus sibi praelucens pergit ire quaesitum terrarum in regionibus cunctis.

in istius conquisitionis errore Elensinios etiam peruehitur fines. pagi istud est nomen regione in Attica constitute. quinque illud temporis has partes incolebant terrigenae, quibus nomina haec fuerant: Baubo Triptolemus Eumolpus Eubuleus Dysaules: boum iugator Triptolemus, capellarum Dysaules custos, Eubuleus porcorum, gregis lanitii Eumolpus, a quo gens ecfluit Eumolpidarum et ducitur clarum illud apud Cecropios nomen et qui postea floruerunt caduceatores, hierophantae atque praecones. igitur Baubo illa, quam incolam diximus Eleusinii fuisse pagi, malis multiformibus fatigatam accipit hospitio Cererem, adulatur obsequiis mitibus. reficiendi corporis rogat curam ut habeat, sitientis ardori oggerit potionem cinni, cyceonem quam nuncupat Graecia: auersatur et respuit humanitatis officia maerens dea nec eam fortuna perpetitur ualetudinis meminisse. comis rogat illa atque hortatur contra, sicut mos est in huiusmodi casibus, ne fastidium suae humanitatis adsumat: obstinatissime durat Ceres et rigoris indomiti pertinaciam retinet. quod cum saepius fieret neque ullis quiret obsequiis ineluctabile propositum fatigari, uertit Baubo artes et quam serio non quibat allicere ludibriorum statuit exhilarare miraculis: partem illam corporis, per quam secus femineum et subolem prodere et nomen solet [*]( 3 sqq. Clemens Alex. protr. 2, 20 ) [*]( 1 comprehensas Gel: onere pressas P Aetnaeis Gel: etneis P etnehis c et etneis Sab 3 Eleusinios Balm: eleusionios P eleusinos Sab 5 quinque Liuineius: qui P atque Heralilus 6 treptolemns P 7 Eubuleus...Triptolemus om Sab disaules P treptolemus P 8 euboleus P greges P corr 9 Eumolpus SOO, r: euolpas P et gens Gel effluit Canterus, Urs: et fluit P fluit Gel ducit ? 11 hierofantae P eleusini P 14 reficiendi Sab, r: repiciendi P sitientis OehZervs: sitienti P sitiendi Meursius ardori P adoris Sdbn 15 cinni scripsi: cynum P cinnum r, Elmenhorstius quem r grae.cia P 16 fortuna Gel: fortunam P 17 comis Oehlerus: communis P meminisse communis. rogat uulgo 18 ne Sab: ane P anus, ne Heraidus ut ne Oehlerus 22 qUibat Sab, r: quib. at P 23 ezilarare P 24 seius foemineam Sab I )

197
adquirere generi, tum longiore ab incuria liberat, facit sumere habitum puriorem et in speciem leuigari nondum duri atque hystriculi pusionis. redit ad deam tristem et inter illa communia quibus moris est frangere ac temperare maerores retegit seipsam atque omnia illa pudoris loca reuelatis monstrat inguinibus. atque pubi adfigit oculos diua et inauditi specie solaminis pascitur: tum diffusior facta per risum aspernatam sumit \' atque ebibit potionem, et quod diu nequiuit uerecundia Baubonis exprimere propudiosi facinoris extorsit obscenitas.