Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
iam dudum me fateor haesitare circumspicere tergiuersari, tricas quemadmodum dicitur conduplicare Tellenas, dum pudor me habet Alimuntia illa proferre mysteria, quibus in Liberi honorem patris phallos subrigit Graecia et simulacris uirilium fascinorum territoria cuncta florescunt. quid sit istud, obscurum est forsitan, et qua fiat ratione disquiritur. quisquis istud ignoras, disce atque admiratus res tantas puris semper in sensibus meticulosa obseruatione custodi. cum inter homines, inquiunt, esset adhuc Nysius et Semeleius Liber, nosse inferos expetiuit et sub Tartari sedibus quidnam rerum ageretur inquirere: set cupiditas haec eius nonnullis difficultatibus inpediebatur, quod qua iret ac pergeret inscitia itineris nesciebat. Prosymnus quidam exoritur ignominiosus amator dei atque in nefarias libidines satis pronus, qui se ianuam Ditis atque Acherusios aditus pollicetur indicaturum, si sibi gereret morem deus atque uxorias uoluptates pateretur ex se carpi. deus facilis iurat potestatis futurum ac uoluntatis se eius, sed cum primum ab inferis conpos uoti atque expeditionis redisset. uiam comiter Prosymnus edisserit atque in limine ipso prostituit inferorum. interea dum Liber Stygem Cerberum Furias atque alias res omnis curiosa inquisitione conlustrat, ex uiuentium numero index decedit atque [*]( 7 sqq. 1. c. 2, 34 ) [*]( 2 miserarum P corr in add Sab 4 nos gentis Sab: noscentis P 6 hesitare P circumspicere Hildebrandius: circumsciscere P circumhiscere Sab circumscribere Zinkius tergiuersari Sab: tergiuersa P 7 Alimontia Salm: alimonia P alimoniae Sab, r Alimuntia Pithoeus 8 phallos SaZm: uallos P ithyphallos Sab 13 esset Sab: essent P 14 nisius P et Semeleius Liber aeclusvt Zinkius Liber seclusit Stewechius 15 inquirere: sed Sab: inqui- reret et P 17 prosnmnns P 19 acernsios P 20 gereret Gel, r: gereret et P 21 carpit P corr cI 22 compos Sab: conpos si P 23 expetitionis Sab redtiBset P prosomnus P 25 omneis Gel: omni P 26 nnmero Sab: numeru P index Heraldus: index inde P index ille Gel decedit TJrs: decidit P )
ac ne quis forte a nobis tam impias arbitretur confictas res esse, Heraclito testi non postulamus ut credat nec mysteriis uolumus quid super talibus senserit ex ipsius accipiat lectione: totam interroget Graeciam, quid sibi uelint hi phalli;, quos per rura, per oppida mos subrigit et ueneratur antiquus, inueniet causas eas esse quas dicimus: aut si fuerit puditum ueritatem simpliciter explicare, quid obscurare, quid tegere causam ritus atque originem proderit, cum criminatio ipsa religionis in re sit? quid dicitis o gentes, quid occupatae, quid deditae templorum uenerationibus nationes? ad haecine nos sacra flammis exiliis caedibus atque alio genere suppliciorum compellitis et crudelitatis metu? hoscine nobis deos inportatis insinuatis infligitis, quorum similes nec uos esse neque alium uelitis quemquam sanguinis uobis gradu et iure familiaritatis adiunctum? potestisne impubibus et praetextatis uestris quas Liber induxerit pactiones suis cum amatoribus indicare? potestis uestras nurus, [*]( 1 more Sab, r: mole P sepelitur Sab, r: sepelita P • aemergit P Euius Salm: cuius P euhiius Sab euhyius Gel 2 iurandi Gel, r: iurandis P 3 religione se Gel: religionis et P 4 runcinat Sab: runcinat P 5 penia Sab: poenis P 6 et Sab: ex P subdit Sab: subsidit P 7 subrigentis r luxuiiantis Sab 10 testi Meuniw: ut testi P 13 hi phalli Stewechius: hii ualli P ityphalli Sab 14 antiqus P eas Canterw: eas. eas P et eaa res Sabn 17 cum add Gel Mcriminatio P 18 deditae tem- plorum P 19 haecne Sab 20 alio scripsi: aliquo P reliquo Gel atque alio] ac reliquo Vrs 23 potestisne Sab: potes. tatisne P 24 Liber Sab, r: libet P 25 uestras Sab: uei trans P )