Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
quid primum, quid ultimum uel exsequatur animus uel conticiscat, nec facile dictu est neque ullis considerationibus expeditum. ita enim sunt omnia et excogitata et comparata derisui, ut sit uobis conitendum, falsa ut credantur haec esse, etiam si sint uera, quam optinere uelle pro ueris et uelut quiddam mirabile non sine ipsius numinis insinuare contemptu. quid enim dicitis o isti? credimusne illum Faunum et Martium Picum, si ex numero sunt deorum et ex illa perpetua immortalique natura, sitis aliquando ariditate siccatos atque, ut aestum possent inrigare uenarum, fluenta isse † per fontium? credimusne captos [*]( 1 insidiosa u. o. fallacia scripsi: insidiosam u. o. fallaciam P 3 fragrantia Sab: flagrantia P 5 dulcedine Sab: dulcedinem P * baussisse P corr 8 ippiter P corr et om Sab, 10 fulguritum scripsi: ritum P 11 morem om Sab et morem Salm dizisse c\', Sab 13 animali Sob: animalia P anima Gel maeaa add Heraldus post FompiUxm HUdebrandius post anima 14 Pompilium, piscis Gel 16 non maena scripsi: numa P non Gel tu maena Hildebrandius 21 dictu Sab: dictum P 23 sint Urs: sunt P 26 credemusne Meursius; sic etiam postea 29 adisse propere ? )
sed concedamus, ut dicitur, ipsum aduersum se Iouem remedia scisse atque artes quibus iri obuiam suis significationibus conueniret: etiamne credemus deum numinis tanti tractum esse ad terras et in uerrucula collis unius cum homunculo stantem altercabilem conseruisse sermonem? et quaenam illa, quaeso, diuina res fuit, quae ab impetu rerum tanto Iouem compulit auocari et mortalium sese denuntiationibus sistere? mola salsa, tus, sanguis, uerbenarum [*](2 ebrietatis P 3 uictos Urs: uinctos P 14 numquit P corr r 15 ab ipso Sab: ad ipsum P lacvmam signaui 15 sq. (ab ipso enim decidunt) fulmina ut i. procurari a. debeant Meursim 19 sciacere Heraldm: scire P 20 ea om Soib 21 meas] minas Sab 22 iras r, Meursius: has P 23 ut add Soib 24 sacrorum ui Cuiacius: sacrorum P sacrum Sab 27 uerrucula Sab: uerricula P 81 sagmina (pro sanguis) uerbenarum, suffitio Scaliger )