Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

nisi forte dicetis regem fuisse diuinum: numquid ipso poterat esse Ioue diuinior? nisi homo praesumeret, quid dicturus esset Iuppiter, eum non circumscripsit: deus scire non poterat, quibus modis pararet circumscribere se homo? ita non in promptu est et apparet puerilium esse ingeniola fictionum, quibus cum adquiritur cordis Numae uiuacitas, inprudentia maxima inportatur Ioui? quid enim tam inprudens, quam confiteri te captum argutia cordis humani, et cum deceptum te doleas, in uict oris concedere uoluntatem et medicinam quam obtuleras ponere? nam si fuit ratio et quaedam conuenientia naturalis, cur humano capite [*]( 1 sufficio P corr r 2 compellere P corr 3 traderet Sab 4 suam habet scripsi: sumet aut P sumet Gel 7 caliditasque P 8 proloqui P corr cl 10 uerbicino P corr an bnbnlo om Sab 12 specialiter Sab: spectaliter P 14 ut add Sab cepicii P 15 anbiguitatis (b ex u) P 16 nunquid (d ex t) P J7 praesumens Oel cum praesumeret Vahlenus quod r eum non addidi non circumscripsisset Hildebrandius 18 et deus Hildebrandius 19 homo] interrogationis signum posui cum Zinkio homo praeBumens, quod dicturus esset Iuppiter, circumscripsit deum: deus scire non poterat, quibus modis pararet circumscribere se homo ? Zinkius 20 arguitur Rigaltius 21 impudentia Sab imputatur Stewechius Iouis Sab 23 uoluntatem Sab: uoluptatem P 24 occolaras Meursius )

177
procuratio debuerit suscipi fulguriti, non uideo cur ab rege relatio sit facta caepicii: sin autem poterat et caepicio transigi, libidinose hominis inhiatum est cruori. atque ita in contrarium pars utraque traducitur, ut nec Numa monstretur uoluisse scire quod uoluit et crudelis Iuppiter fuisse doceatur, qui quod maena potuit et caepicio suscipi uoluisse se dixerit humanis capitibus expiari.

apud Timotheum, non ignobilem theologorum unum, nec non apud alios aeque doctos super Magna deorum Matre superque sacris eius origo haec sita est, ex reconditis antiquitatum libris et ex intimis eruta, quemadmodum ipse scribit insinuatque, mysteriis. in Phrygiae finibus inauditae per omnia uastitatis petra, inquit, est quaedam, cui nomen est Agdus, regionis eius ab indigenis sic uocata. ex ea lapides sumptos, sicut Themis mandauerat praecinens, in orbem mortalibus uacuum Deucalion iactauit et Pyrra, ex quibus cum ceteris et haec Magna quae dicitur informata est Mater atque animata diuinitus. hanc in uertice ipso petrae datam quieti et somno nequam incestis Iuppiter cupiditatibus adpetiuit, sed cum obluctatus diu id quod sibi promiserat optinere nequisset, uoluptatem in lapidem fudit\' uictus. hinc petra concepit, et mugitibus editis multis prius mense nascitur decimo materno ab nomine cognominatus Agdestis. huic robur inuictum et ferocitas animi fuerat intractabilis, insana et furialis libido et ex utroque sexu; ui rapta diuastare, disperdere, immanitas quo animi duxerat; non deos curare, non homines nec praeter se quicquam potentius credere terras, caelum et sidera continere.