Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
uerum ita se res habet, ut quoniam plurimum gladiis et potestate ualetis ferri, anteire uos etiam ueritatis scientia iudicetis, et esse † pro diis pios, quorum potentias primi opinionum obscenitate foedastis. hoc in loco, si ferocitas uestra permittit et rabies patitur illud, nobis ut respondeatis oramus, utrumne iras cadere in naturam existimetis deorum an ab adfectibus his longe diuinam esse beatitudinem disiugatam? nam si concipiunt has faces et motibus exasperantur irarum sicut uestrae opinationes ferunt — nam saepe illos dicitis et propter ludos minus sollicite factos et propter praesules non probatos et propter quaedam spatiola defanata et propter caerimonias non rite perfectas tremoribus infremuisse terrarum et [*]( 2 omnis P litteras ? 4 alucinatmationibnB P 7 uos Bigaltius: hos P 8 istos om Salm theatra Sab: thetra P 11 meruerint Sab 12 oratur Gel: orator P 16 familiaris OWlielrum: familiares P 17 nobis scripsi: quos P quod VcMenus solidae scripsi: solidet P quos Bolidet] consolidae Salm germanitas Stewechius copulatio Sab 19 scientia m al 20 pios] ipsos Meursius opinio P corr c 26 urae P 27 factos Sab, r: facio P )
Esto: ab ludentibus poetis cuncta illa sint prodita et * immortalibus diis probra. quid? illa, quae historiae continent graues seriae curiosae quaeque in arcanis mysteriis traditis, poetarum sunt excogitata lasciuia? quae si nobis uiderentur ineptiarum talium fabulae, neque in usu retineretis quaedam † suo neque per cursus annuos laetitias exerceretis ut festas neque ut rerum simulacra gestarum sacrorum conseruaretis in ritibus. ex quibus tam multis unum interim ponam moderaminis temperamentum secutus, in quo stolidus et inprudens ipse ille inducitur Iuppiter, uerborum ambiguitatibus lusus. in secundo Antiatis libro — ne quis forte nos aestimet concinnare per calumnias crimina — talis perscripta est fabula: Numam illum regem , cum procurandi fulminis scientiam non haberet essetque illi cupido noscendi, Egeriae monitu castos duodecim iuuenes apud aquam celasse cum uinculis, ut cum Faunus et Martius Picus ad id locorum uenissent haustum — nam illis aquandi sollemne iter huc fuit — inuaderent constringerent conligarent. sed quo res fieri expeditius posset, regem pocula non parui numeri uino mulsoque complesse circaque [*]( 2 poetis SOO: poeticis P et] de Oel lacunam signaui 3 prora P corr c ,4 misteriis P 5 uiderentur Sab: uidentur P 6 quaedam suo] quotidiano TJrs 7 sacro ? aut c 12 ezistimet Sab 13 perscripta Sab .-proscripta P 15 Egeriae Sab: egregię P 16 «celasse P cum Sab: eum P cum umculis in Auentino ? 17 marttus P it P corr uenissent Sab, r: uenis- . set P 18 aquandi P solenne iter huc Sab: sollemniter haec P 19 coligarent P corr r 20 parua Urs malO nino Urs )