Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
postulat quidem magnitudo materiae atque ipsius defensionis officium, ut similiter ceteras turpitudinum species persequamur, uel quas produnt antiquitatis historiae uel mysteria illa continent sancta quibus initiis nomen est et quae non omnibus uulgo sed paucorum taciturnitatibus traditis. sed sacrorum innumeri ritus atque adfixa deformitas singulis † corporaliter prohibet uniuersa nos exsequi: quinimmo, ut uerius exprimamus, a quibusdam nos ipsi consilio et ratione deflectimus, ne dum explicare contendimus cuncta, expositionis ipsius [*]( 2 uiolentia moeroris Sab: uiolentia erroris P 4 stins P corr & 5 habeant Sab, r: habeat P negotiis P corr 6 morae P corr 8 noluere I. Fr. Orovumius molliumue Oehlerus uelamenta seclusit Elmenhorstius et uelamenta Salm 10 nutans Sab: mu - ł tans P 11 numem P corr 14 caerimonias Gel: quaerimonias P 18 ineant Gel: inhiant P initient Urs 22 non omnibus Gel: omnibus non P 23 traditis. sed Meursius: tradidisse P traduntur. sed Gel tradunt. sed Urs 24 specialiter uel partiliter Urs propriatim ? 25 uerum Sab 26 quibusdam Gel: quibus P )
Bacchanalia etiam praetermittemus inmania quibus nomen Omophagiis graecum est, in quibus furore mentito et sequestrata pectoris sanitate circumplicatis uos anguibus, atque ut uos plenos dei numine ac maiestate doceatis, caprorum reclamantium uiscera cruentatis oribus dissipatis. nec non et Cypriae Veneris abstrusa illa initia praeteribimus, quorum conditor indicatur Cinyras rex fuisse, in quibus sumentes ea certas stipes inferunt ut meretrici et referunt phallos propitii numinis signa donatos. obliuioni etiam Corybantia sacra donentur, in quibus sanctum illud mysterium [*]( 15 Lucil. inc. 14 M. 16 Clemens Alex. protr. 2, 12 21 L c. 2, 14 25 1. c. 2, 19 ) [*]( 1 Fentam Hildebrandius: fetam P foetam Sab Faunam Urs 3 seriam Sab: semariam P 4 greco P Graecorum Canterus, Urs 7 Butas Gel: putas P Conserenteis Salm: conferentis P 8 teris P corr 9 penis Sab: poenis P se add Urs cinere Meursius: cineri P 10 tanaqui P corr c et Ethruriae Sab corr in err 11 sed P corr 12 Corniculanae Gel: cornicula P cornitQlM Sah imperauisse Urs: impotrauisse P 13 nellet scripsi: nellent P pudentissimam Meursius 15 efferuentia Oehlerus et feruentia P 16 praetermittamus Gel 17 immania Gel: inania P omofagiis P 22 praeteribimus scripsi: praeterimus P praetereamus Gel Cinyras Urs: cyniras P 23 sumentes ea] mystae deae ? 24 \' fallos P in mg v, )