Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
et tamen qui potestis falsitatis arguere conscriptionem istam, cum ipsa sacra sint testimonio, quae per cursus annuos factitatis, et credi a uobis esse ueram et exploratae fidei iudicari? quid enim sibi uult illa pinus, quam semper statutis diebus in deum matris intromittitis sanctuario? nonne illius similitudo est arboris, sub qua sibi furens manus et infelix adulescentulus intulit et quam genetrix diuum in solatium sui uulneris consecrauit? quid lanarum uellera, quibus arboris conligatis et circumuoluitis stipitem? nonne illarum repetitio lanarum est, quibus Ia deficientem contexit et teporis aliquid rata est se posse membris conciliare frigentibus? quid- compti uiolaceis coronis et redimiti arboris ramuli? nonne illud indicant, uti mater primigeniis floribus adornauerit pinum, miserabilis indicem testimoniumque fortunae? quid pectoribus adplodentes palmas passis cum crinibus Galli? nonne illos referunt in memoriam luctus, quibus mater turrita cum Agdesti lacrimabili puerum prosecuta est heiulatu? quid temperatus ab alimonio panis, cui rei dedistis [*]( 1 pro instructioue Salm: per structionem P 2 si* P ut*ique P 4 nos om Sab 6 cqlebritatibus P inseruerimus Urs: miserimus P 10 memorIam scripsi: memoria P 11 cum in ras P 12 cursos P corr & anuos P corr fY 13 uerMn Meursius: uera P eiplicatae Sab 14 nus P corr c statutis ex statis corr P statis Sab intermittitis Sab 16 quam addidi 18 circumuolbitis P corr 19 lanarum Sab: uanarum P Ia Meursius: iam P 20 «contexit P teporis Sab: temporis P 21 uiolaceis P 24 crihibus P 25 Galli Sab: gallii P 26 acdesti P 27 theiulatu P corr )
aut si ea quae dicimus non sunt ita, uos edissertate, uos dicite: euirati isti mollesque, quos interesse uobiscum in istius numinis uidemus sacris, quidnam istic habeant negotii sollicitudinis curae, et cur more lugentium caedant cum pectoribus lacertos et fortunam imitentur in, lamentabili constitutorum sorte? quid coronae, quid uiolae, quid uolucra mollium uelamenta lanarum? cur ad ultimum pinus ipsa paulo ante in dumis inertissimum nutans lignum mox ut aliquod praesens atque angustissimum numen deum matris constituatur in sedibus ? aut enim haec causa est, quam in uestris scriptis et commentariis inuenimus, et manifestum uos est non diuinas conficere caerimonias sed imaginem tristium redintegrare gestorum; aut si alia ratio est, quam mysterii nobis abnegauit obscuritas, et ipsa quoque necesse est turpitudinis alicuius participetur infamia. quis est enim qui credat, honestatis aliquid in ea re esse quam ineant uiles Galli, effeminati conficiant exoleti?