Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
erat nobis consilium praeterire, praeteruehi illa etiam mysteria, quibus Phrygia. initiatur atque omnis gens Ilia, nisi nomen interpositum his Iouis prohiberet nos strictim iniurias eius ignominiasque transire, non quo nobis dulce sit tam foedis inequitare mysteriis, sed ut ipsis uobis promptum. etiam atque etiam fiat, quid in eos congeratis iniuriae quorum profitemini uos esse custodes uindices ueneratores. quondam Diespiter, inquiunt, cum in Cererem suam matrem libidinibus improbis atque inconcessis cupiditatibus aestuaret — nam genetrix haec Iouis regionis eius ab accolis traditur — neque tamen auderet id quod procaci adpetitione conceperat apertissima ui petere, ingeniosas comminiscitur captiones quibus nihil tale metuentem castitate imminueret genetricem: fit ex deo taurus et sub pecoris specie subsessoris animum atque audaciam celans in securam et nesciam repentina immittitur ui furens, agit [*]( 4 1. c. 2, 17. 18 20 1. c. 2, 15. 16 ) [*]( 1 trucidatur Sab a Sab 6 titatis P corr Titanibus Sab 8 nidoris Urs 12 carnibus P corr c\' Thracius Boo: thracios P uates Thracine Gel Qrpheus Thracius ? Thracius: talos... mala erat ante Saimasium 14 ea erat Salm praeteruehi 800: praeterueni P 15 frygia P Phrygiae Sab Phrigia in err 16 Ilia Memmius: illa P 18 inaequitare P 21 in Cererem Sab: ini-, cere P inire Cererem Scaliger suam om Sab 24 petere Sab in err: peteret P petere et Sab 27 speciem P corr c\' 28 incestus Sab: incestins P )
Iuppiter satagit fractus metu nec quibus remediis leniat uiolatae animos reperit. fundit preces et subplicat: obstructae sunt dolentis aures. adlegatur deorum uniuersus ordo: nullius auctoritas tanta est ut audiatur. ad postremum filius uias satisfactionis inquirens comminiscitur remedium tale: arietem nobilem bene grandibus cum testiculis deligit, exsecat hos ipse et lanato exuit ex folliculi tegmine. accedens maerens et summissus ad matrem et tamquam ipse sententia condemnauisset se sua, in gremium proicit [et iacit] hos eius. uirilitate pignoris uisa sumit animum mitiorem et concepti fetus reuocatur ad curam: parit mensem post decimum luculenti filiam corporis, quam aetas mortalium consequens modo Liberam modo Proserpinam nuncupauit. quam cum uerueceus Iuppiter bene ualidam, floridam et suci esse conspiceret plenioris, oblitus paulo ante quid malorum et sceleris esset adgressus et temeritatis quantum, redit ad prioris actus, et quia nefarium uidebatur satis, patrem cum filia comminus uxoria coniugatione misceri, in draconis terribilem formam migrat, ingentibus spiris pauefactam colligat uirginem et sub obtentu feri mollissimis ludit atque adulatur amplexibus. fit ut et ipsa de semine fortissimi compleatur Iouis, sed non eadem condicione qua mater: nam illa filiam reddidit liniamentis descriptam suis, at ex partu uirginis [*]( 2 ardescet P corr c\' 3 tempestateque P corr c 4 Brimo Guilelmus Canterus: primo P 5 appelletur Meursius: appellatur P appellaretur Urs quam ut Sab in err: quin P quia Sab 6 «audaciam P fili P corr 8 praeces P dolentis Sdb: dolentes P 9 aues P corr 13 folliculi Sab: polliculi P . merens P corr r 14 condemnasset Sab 15 et iacit del Orellius . uia P corr 16 concepti Urs: concepit (ce in ci corr) P concipit Sab 19 uerueceus Sab: uiruiriceus P 22 astua Meursius 24 ingenitibus P corr 25 feri Urs: fero P 27 illam P corr f1 28 filia P corr & at Sab, r; ad P )