Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

quid ergo, inquitis, hos deos nusquam esse gentium iudicatis et falsis opinationibus constitutos? non istud nos soli, sed ueritas ipsa dicit et ratio et ille communis qui est cunctis in mortalibus sensus. qui est enim qui credat esse deos Lucrios et lucrorum consecutionibus praesidere, cum ex turpibus causis frequentissime ueniant et aliorum semper ex dispendiis constent? quis Libentinam, quis † Burnum libidinum superesse tutelis, quas iubet sapientia fugere et quas mille per species propudiosa experitur et exercet obscenitas? quis Limentinum, quis Limam custodiam liminum gerere et ianitorum officia sustinere, cum fanorum limina cotidie uideamus et priuatarum domorum conuelli et subrui nec sine his esse flagitiosos ad lupanaria commeatus? quis curatores obliquitatum Limos, quis Saturnum praesidem sationis, quis Montinum montium, quis segnium Murcidam? quis ad extremum deam Pecuniam esse credat, quam uelut maximum numen uestrae indicant litterae donare anulos aureos, loca in ludis atque in spectaculis priora, honorum suggestus summos, amplitudinem magistratus, et quod maxime pigri ament, securum per opulentias otium.

quodsi habent in sedibus diuinis suos proprios praesides ossa, mella et limina ceteraque alia, quae uel cursim perstrinximus uel nimietatis non adtigimus taedio, licet consimili ratione mille alios deos inducere, qui rebus [*]( 1 quod Sab 3 iudicatis Sab: indicatis P sed Urs 4 ratio Sab: oratio P 5 in mortalibus Sab: immortalibus P quis Gel 8 constent Sab: constet P Libumum Gel Libumam Elmenhorstius Liberum Meursius Prurium HHdebrandius 10 experitur Urs: expeditur P expetit Gel 11 Lunam Sab Ianum Urs Ianam Stewechius luminum Sab gerere Sab: genere P 12 limina addidi quotidie millia uel tot quotidie Meursius 14 qui Sab 15 Limos Sab: lemons P Limones HUdebrandius quis Urs: qui P sationis Gel: latinis P satiuis Camterjis 16 quia segnium Sab: qui segnium P Murciam Sab 19 spectacuiis Sab: exspectaculis P 21 quodsi Urs: quid si P habent BigaUius: haberet P haberent Sab habere Balm in sedibus] in se dinos Urs insistitis Salm in sideribus Bigaltius diuinis addidi 22 ceteraquae P corr 23 non adtigimus P attingimus Sdb )

149
innumeris debeant suam curam custodiamque praebere. cur enim deus praesit melli uni tantummodo, non praesit cucurbitis, rapis, non cunelae, nasturtio, non uiciis betaceis caulibus? cur sola meruerint ossa tutelam, non meruerint ungues pili ceteraque alia locis posita in obscuris et uerecundioribus partibus, etsi sunt casibus obnoxia plurimis et curam magis deorum diligentiamque desiderant? aut si et has dicitis partes suis agere sub tutelatoribus diuis, incipient totidem dii esse quot res sunt: nec explicabitur ratio, cur non rebus omnibus diuinae praesideant curae, si certas res esse quibus praesint numina et prouideant dixeritis.