Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
etiamhe militaris Venus castrensibus flagitiis praesidet et puerorum stupris? etiamne Perfica una est e populo numinum, quae obscenas illas et luteas uoluptates ad exitum perficit dulcedine inoffensa procedere? etiamne Pertunda, quae in cubiculis praesto est uirginalem scrobem effodientibus maritis? etiamne Tutunus, cuius inmanibus pudendis horrentique fascino uestras inequitare matronas et auspicabile ducitis et optatis? quodsi minime uos admouent ad intellectum ueritatis res ipsae, nec ex ipsis saltem potestis nominibus noscere . inanissimae superstitionis figmenta haec esse et falsorum imaginationes deorum? putationibus arborum Puta, inquitis, [*](2 ominibus Sab, r: hominibus P 3 adfectnsque Meursius: adiectusque P adauctusque Sab dictusque Salm 4 crudis ab hominibus Sdb caminorum Sab, r: camenorum P 5 testa] ista Sab 8 quod Sab 11 fictilibus Boo: fictilis P 13 palatis P corr - 14 sq. experitur atque praegustatoris fungitur officio Meursius 15 non om Sab 19 fiagiis P corr c \'23 Bcrouem P 24 Mutunus Sab pudendis P 26 admouent ad Sab: admouenda P admonent ad Urs 29 imaginationes SOO: imaginatione P )
dicite, o quaeso isti, ut uobis propitiae faueant Pete Puta Patella, si omnino non essent apes ullae in terris, aut si exos genus humanum uelut quidam uermiculi nasceremur, dea Mellonia non esset aut Ossipago solidatrix ossuum nomen proprium non haberet? etenim quaero et rogito, utrumne uobis uideantur antiquiores dii esse natura tempore uetustate an homines, an apes fruges uirgulta et cetera? dubitabit hominum nemo, quin innumeris dicatis deos aetatibus, saeculis cuncta quaecumque sunt anteire. quod si habet se ita, qui fieri per rerum naturam potest, ut ex rebus postea procreatis acciperent nomina ea quae sunt priora temporibus aut tutelas sortirentur earum dii rerum quae nondum essent genitae et in usum mortalibus adtributae? an numquid iamdudum sine nominibus dii erant, et postquam res nasci terrisque inesse coeperunt, his a uobis dignati sunt signis atque appellationibus nuncupari? et unde scire potuistis, quae nomina singulis inderetis, cum esse illos ignoraretis omnino aut inesse potentias his certas, cum esset uobis similiter [*]( 3 Nodutus Meursius 4 quia Sdb 5 terendis Urs: ferendis P Terensis Salm Vibilia Gel Vehilia Meursius 6 Orbonae Sab, r: urbanane P 7 naenia sic Sdb sunt om Sab iam Meursius: nam P 8 Ossipago Canterus: «ossilago P ipsa] esse Urs Mellonia Sab: melonia P Mellona Urs 10 isti, ut scripsi: ita ut P nt ita Sab ita Urs 11 putat P corr 12 genus humanum Elmenhorstius: humanum P humanum genus Urs 13 Mellonia Sab: melonia P Mellona Urs Ossipago Oanterus: ossilago P ossium Sab 17 dubitabit Sab: dubitauit P numeris P corr 19 naturam Sab, r: natura P 27 nescium Sab: nesciunt P ) . [*]( -,;io* )