Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

quid dicitis, o patres nouarum religionum, quid potestatum? hoscine a nobis deos uiolari et neglegi sacrilego clamitatis queritaminique contemptu, Lateranum genium focorum, Limentinum praesidem liminum, Pertundam Perficam Noduterensem? et quia non supplices Mutuno procumbimus atque Tutuno, ad interitum res lapsas atque ipsum dicitis mundum leges suas et constituta mutasse? atquin uidete, perspicite, ne tum talia confingitis monstra talia atque molimini, deos offenderitis certissimos, si modo sunt ulli qui istius nominis mereantur sustinere atque habere fastigium, nec propter aliam causam mala ista quae dicitis ferueant et cotidianis accessionibus insolescant. cur ergo, e uobis fortasse aliquis dixerit, esse falsum est istos deos? et inuocati ab haruspicibus parent, et suis acciti nominibus [*]( 2 meli P corr 3 cunelae Hildebrandius: culenae P cunilae Sab uieiis Orellius: ficiis P Scis Sab betaceis Salm: beaticiis P betis Sab 6 etsi Zinkius: et P haec Meursius 8 tutelaribus Sabin err 9 quot Sab: quod P 10 praesideant Sab: praesideat P 12 quid Urs: qui P hoscine Salm: obscenae P obscene Sab, r pbscenarum Pithoeus uiolari Sab: uiolare P 13 sacrilege Sab queritaminque P corr contemni Sab Larem Sab 14 gentum P Pertundam Sab: pertus. quędam P 15 Perficam Sab, r: perfica P Nodutim, Terensem Salm Mutuno Gel: hoc e uno P hoc est humi Sab 16 Tutuno Sab: est ut uno P 18 talia atque Sab: talia adquae (ae ex a e\') P 19 offenderetis P corr c\' 21 dicitis Sab, r: dictis P 22 feruant P corr c inolescant Sab cur Sab: cum P 23 aliquis P falsos Sab est add Dehlerus deos contendis Gel et] si Sab 24 acc.i.ti P )

150
ueniunt et fidelia reddunt responsa quaerentibus. possumus optinere falsum esse quod dicitur, uel quod superstitionibus plenissima res tota est, uel quod multas cotidie praedictionum uidemus aut aliter cadere aut in contrarios exitus frustrata expectatione torqueri.

sed sint, ut adseritis, uerae: unde tamen facietis fidem, Melloniam uerbi causa uel Limentinum inserere se fibris et ad rerum quas quaeritis significantias aptare? numquid illorum aliquando uidistis os habitum faciem, aut eadem haec possunt in pulmonibus aut iecusculis conspici? nonne accidere fieri, licet astu dissimuletis, potest ut alter pro altero subeat fallens ludens decipiens atque inuocati speciem praestans? si magi, haruspicum fratres, suis in accitionibus memorant antitheos saepius obrepere pro accitis, esse autem hos quosdam materiis • ex crassioribus spiritus\', qui deos se fingant nesciosque mendaciis et simulationibus ludant, cur non ratione non dispari credamus hic quoque subicere se alios* pro eis qui non sunt, ut et uestras opinationes firment et sibi : hostias caedi alienis sub nominibus gaudeant?