dii laeui, deae laeuae sinistrarum tantum regionum sunt praesides et inimici partium dexterarum. quod quanam istud ratione dicatur quoue animi sensu, neque ipsi nos adsequimur nec a uobis confidimus posse in aliquam lucem communis intellegentiae perduci. iam primum enim [*]( 1 quorumne, nisi Sab: quorum nesi P quorum nam, nisi Gel 4 huic Sab, r: huc P 6 utrique Sab: utique P partis P corr c\' nomines P corr cl officiumquae P corr 7 utique (i ex u) P utrinque Sab utrique Elmenhfirstius 9 in pulsione Salm: impulsione Sab 10 gratiosis his ? 12 nomini Romano ? at Sab: ad P exiguam Sab: eogiguam (in mg v) P 14 potuerunt Sdb 16 numinis Gel 17 caudinas Sab: gaudinas P 18 Thrasimeni lacum Salm: thramymenica cum P Thrasimenum lacum Sab cucurrere Sab in err: currere P 20 praeliorum P 21 domiebat P corr 22 deae laeuae Stewechius: et laeua P et laeuae Gel a laeua Salm 23 tantum a P partium Sab: praetium P 24 quanam Sab: quonam P. )
145
mundus ipse per se sibi neque dexteras neque laeuas neque superas regiones neque imas neque anticas habet neque posticas. quicquid enim teres est atque ex omni parte rotunditatis solidae conuexione conclusum, nullum habet initium, nullum finem: ubi finis et initium nullum est, esse aliqua portio sui nominis [et initium] non potest. itaque cum dicimus: dextera haec regio est, et illa laeua, non ad mundi habitum dicimus, qui sui simillimus totus est, sed ad positionem nostram situmque reuocamus, qui informati sic sumus, ut alia dextera, alia in nos dicantur esse laeua: quae tamen haec ipsa, quae laeua appellamus et dextera, in nobis nihil habent perpetuum, nihil fixum, sed prout nos casus atque euentus conlocauerit temporis, ita nostris sumunt ab lateribus figurationes. si orientem solem respexero, cardo mihi frigoris et septentrio fit laeuus: in quem si ora traduxero, erit mihi sinister occasus, qui ab sole posterganeus habebatur. rursus uero si iecero plagam in occiduam lumina, in uocabulum sinistri auster et meridies transit: in quam si me partem necessaria temporis circumegerit ratio, fit ut oriens laeuus inmutata corporis conuersione dicatur. qua ex re poterit facillime recognosci, neque dextera neque laeua natura esse ulla sed positionibus, sed temporibus, sed prout nostri corporis habuerit se situs rerum ad circumstantiam collocatus. quod cum ita se habeat, quanam ratione, quo pacto sinistrarum partium dii erunt, cum easdem constiterit regiones modo dexteras fieri modo laeuas? aut quo dexterae meruerunt de immortalibus dis partes, ut sine ullis
[*]( 3 rnttraditatis P 6 et initium seclusi 7 dicemus Sab\' 9 in nobis Salm om Urs 11 dextera Zinkius: dextralia P dextra alia r dextera alia Sdb dextera alias Salm habent Sab: habet P 13 nostris Sab, r: nostri P 15 occasus P 16 ab sole] ante Urs habebatur Urs: habebitur P 17 occiduam Soh: occidua P in add Salm meridies Soh: meridie P 18 transit] trahet Sab quam Sab: qua P partem Sab: parte P 20 neque dextera om Sab 21 positionibus et temporibus et Zinkius, quem secutus sum, titSi quod cum Oehlero bis et in sed correxi: positionis et temporis et P positionis et temporis ratione et uel positione et tempore et Meursws 22 haberit P corr 23 ratio P corr 25 religiones Sab corr m err quo Hildebrandius: quod P quid Sdb 26 dia in diis corr P ) [*](IV. ) [*]( 10 ) 146
praesidibus degerent, quas esse faustas et prosperis semper cam ominibus ediderunt?
Lateranus, ut dicitis, dens est focorum et genius adfectusque hoc nomine, quod ex laterculis ab hominibus crudis caminorum istud exaedificetur genus. quid ergo? si testa aut materia fuerint quacumque alia fabricati foci, genios non habebunt, et ab officio tutelae quisquis iste est Lateranus abscedet, quod regni sui possessio non luteis constructa est formis? et quid, quaeso, ut faciat, praesidatum focorum deus iste sortitus est? per humani generis coquinas currit inspiciens et explorans, quibusnam lignorum generibus suis ardor in foculis excitetur, habitudinem fictilibus contribuit uasculis ne flammarum dissiliant ui uicta, curat ut ad sensum palati suis cum iucunditatibus ueniant rerum incorruptarum sapores, et an rite pulmenta condita sint praegustatoris fungitur atque experitur officio. itane istud non foedum, quinimmo, ut uerius dixerim, non contumeliosum, non impium\', ad hoc tantum inducere deorum nescio quas fictiones, non quas dignis honoribus prosequare sed quas rebus turpibus et infami praeficias actioni?