Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

possumus haec eadem de Mercuriis, Solibus, immo de aliis omnibus, quorum numeros tenditis et multiplicatis, expromere. sed satis est ex uno rationem in ceteris eandem esse scire, et ne forte prolixitas fastidium audientiae pariat, cessabimus ire per singula, ne dum uos arguimus nimietatis, loquacitatis inmodicae suscipiamus et nos culpam. quid dicitis o isti, qui ad deorum nos cultum membrorum laniatibus inuitatis et suscipere nos cultum uestrorum conpellitis numinum? possumus difficiles non esse, si modo aliquid nobis dignum tanti nominis opinione monstretur. ostendite nobis Mercurium, sed unum: date Liberum, sed unum: unam Venerem atque unam similiter Dianam. nam esse Apollines quatuor aut tris Ioues numquam nobis facietis fidem, nec si testem ipsum citetis Iouem aut Pythium constituatis auctorem.

sed ex dinerao nescio quis: unde, inquit, scimus, an explorata et cognita theologi scriptitarint, an ut uisum est atque sedit libidinosam extulerint fictionem? nihil istud ad causam, nec sermonis istius in eo est ratio constituta, utrumne res ita sint, theologorum ut indicant scripta an aliter se habeant et multo dissociatae discrimine; nobis enim satis est rebus de publicatis loqui [*](1 nominis Gel: nomine P 2 thuris P corr r in seriam Sab 6 iniusta scripsi: iusta P 9 et Sciat in ecficiat corr P 10 id attribuat Sab: ita tribuat P 12 extenditis Stewechius multiplicas P corr 22 tres c 23 iouis P corr c 26 libidinosam Sab, r: libidinosa P 29 dissociatae Sab in err: dissociata P 30 nobis enim satis est rebus de publicatis loqui add c )

156
neque quaerere quid sit in uero sed refutare, conuincere id quod in medio positum est atque opinatio concepit humana. sed si mendaces illi, uos ueritas quae sit exponite et inrefutabile aperite secretum. at qui fieri potis est remotis magisteriis litterarum? quid est enim quod dici de immortalibus diis possit, quod non ex hominum scriptis ad humanas peruenerit notiones? aut quicquam uos ipsi de illorum ritibus potestis caerimoniisque narrare, quod relatum in litteras non sit et scriptorum commentariis publicatum? aut si ponderis existimatis nullius haec esse, aboleantur omnes libri quos de diis habetis compositos theologorum, pontificum, nonnullorum etiam philosophiae deditorum; quinimmo potius fingamus ab exordio mundi nullum aliquando mortalium † nullum esse de diis quicquam: experiri uolumus et cupimus scire, an muttire, an hiscere deorum in mentione possitis, an concipere eos mente quos in animis uestris nullius scripti informauerit notio. cum uero nomina et potentias illorum suggerentibus uobis libris addidicisse uos constet, iniquum est detrahere litteris his fidem quarum ea quae dicitis testimonio atque auctoritate firmatis.