Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
nisi forte haec falsa et ea quae a uobis dicuntur erunt uera. quo argumento, quo signo? cum enim homines utique et qui haec et illa commentati sunt fuerint, et de rebus incertis ab utraque sit disputatum parte, adrogantis est dicere, id quod tibi placeat esse uerum, quod uero animum laedit id libidinis et falsitatis arguere. per humani. generis iura atque ipsius mortalitatis consortia, cum auditis et legitis ex illo patre \' atque ex illa matre deus ille est proditus\', nonne animi uestri . sensum tangit humanum nescio quid dici et ex terreni generis humilitate proficiscens? aut cum esse arbitramini uos ita, sollicitudinem concipitis nullam, ne offensionis aliquid apud [*]( 1 quae.rere P 4 at scripsi: et P pote Sab 5 quid Sab: id P 6 ex om Urs scriptis scripsi: discriptis P descriptis c de scriptis Urs de his scriptis Salm 10 aboleantur Sab: abolentur P 12 filosofiae P 13 nullum esse] meminisse Gel intimasse Heraldus scripse sic Salm 15 hiscere Sab: hiscire P. 21 utique Rigaltius: utrique P utrinque Sab 24 sibi Rigaltius 26 patre addidi 28 sensus Sab 29 uos] eos Urs )
at uero uos contra maiestatis inmemores et sublimitatis tantae eas illis adiungitis natiuitates ortusque eos adscribitis quos ingeniis lautioribus homines et execrationi habeant et horrori. ex Ope, inquitis, matre et ex genitore Saturno cum suis est natus Diespiter fratribus. uxores enim dii habent atque in coniugalia foedera. condicionibus ueniunt ante quaesitis? usu farreo coemptione genialis lectuli sacramenta condicunt? habent speratas, habent pactas, habent interpositis stipulationibus sponsas? et quid de ipsis condicionibus loquimur, quando et quosdam nuptias celebrasse et festas habuisse frequentias * dicere et lusisse in his deas et, quod participes [et quid] fescenninorum non essent, perturbasse discordiis omnia et hominum in posterum genus exitiorum seuisse discrimina?