Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

ac ne longum uideatur et nimium, minutatim uelle capita ire per singula, aiunt idem theologi, quattuor esse Volcanos et tris Dianas, Aesculapios totidem et Dionysos quinque, ter binos Hercules et quattuor Veneres, tria genera Castorum totidemque Musarum, pinnatorum Cupidinum trigas et quadrigas Apollinarium nominum, quorum similiter genitores, similiter matres, loca quibus nati sunt indicant et originem singulorum suis cum prosapiis monstrant. quod si uerum et certum est et ex rei cognitae adseueratione monstratur, aut omnes dii non sunt, quoniam plures sub eodem nomine, quemadmodum accepimus, esse non possunt, aut si aliquis ex his est, [*]( 10 Cic. 1. c. 59 Clemens Alex. protr. 2, 28 17 Cic. 1. c. 53 sqq. ) [*]( 1 Nili Sab: nisi P Ialysi Sab: alysi P Rhodi Sab: rhodii P 2 Acantho Urs: achanto P scythichi P 3 Circae Salm: circe P Circes Sab iam Meursius: nam P 4 adinniuisse P supraemi P 5 coeli est Sab: caeli P trofonius P 7 soboles Sab: subolis P 11 uulcano (uu in uo cl) P apolinis P appolinis c\' 12 Aegyptia Gel: aegyptiae P Aegyptiis Sab in err stirps Salm: strips P Sais Sab 14 coryfasiam P . 15 Pallantem Gel: corypalantem P Corya pallantem Sab in err 16 minutum Sab 17 uulcanos P corr tres c 18 aesculapius P corr . dionisos P dionisios c\' 19 genere P corr c )

153
ignorabitur et nescietur, quia sit consimilium nominum confusione caecatus. atque ita per uos ipsos, quamuis fieri nolitis, efficitur, ut haesitet religio conturbata neque habeat finem certum, in quem dirigere se possit multis elusa ambiguitatis erroribus.

fingite nos enim uel auctoritate commotos uel uiolentia terroris uestri induxisse in animum Mineruam uerbi causa sacris uobis sollemnibus et ritu uelle adorare uolgato: si, cum diuinas apparamus res adgredi atque aris flammantibus sua reddere constituta, Mineruae omnes aduolent ac de istius nominis possessione certantes poscant sibi singulae apparatum illum sacrorum reddi: quid in medio faciemus nos animal tenue uel in partes quas potius pii muneris officia transferemus? dicet enim forsitan prima illa quam diximus: meum nomen est Mineruae, meum numen, quae Apollinem genui, quae Dianam et ex mei uteri fetu caelum numinibus auxi et deorum numerum multiplicaui. immo, inquiet quinta Minerua, † tutunis, quae marita et puerpera totiens castitatis purae inminuta es sanctitate. nonne uides in Capitoliis. omnibus uirginalis esse species Mineruarum et innuptarum his formas ab artificibus cunctis dari? desiste igitur nomen iuris tibi adsciscere non tui. nam Mineruam me esse genitore ex Pallante procreatam, testis omnis est poetarum chorus, qui Palladem me nuncupat deriuato a patre cognomine. quid dicis, inquiet secunda haec audiens, [*]( 1 quia Sab: quid ex qua ut uidetur P consimiliura Sab: consilium P 3 ut Soo, r: at P hesitet P haec sit et Sab 4 multis scripsi: et nullis P nullis Sab tam multis OeMerus 5 commotos r, Salm: comotus P ideo notos Sab ideo motos in err 7 uolgato: si scripsi: uolgator si P nulgato, res. si Sab uolgato si r diuina r 8 res addidi adgredi atque Rigaltius: adgrediat quae P 1 adgrediat. que cl aggrediamurque Sab aggredimurque Gel 9 ineruae P corr . 14 meum Rigaltius: cu P tum Sab meum est Mineruae nomen ac numen uel meum tum nomen est Mineruae tum numen Urs numine Sdlm appollinem P genui Sab: genuit P 15 fetu Sab: fletu P 16 quinta Gel: quanta P quarta Sab tu tu sis Sab tu sis Gel tu tinnis Salm 17 imminuta Sab: inmuta P es Sab, r: est P 18 uirginaleis Sab 19 et] nec Sab innup- tarum Bigaltius: nuptarum P 20 adsciscere Sab, r: adhisciscere P 23 in quiet P audies P corr cl )

154
ergone Mineruium nomen tu feres parricida petulans et ex amoris incesti contaminatione polluta., quae dum te fucis atque artibus excolis meretriciis, etiam patris in te mentem furialibus plane cupiditatibus excitasti? perge igitur, aliud tibi quaere signum; nam mea res ista est, quam Nilus maximus fluminum ..quis generauit ex liquidis et in uirgineos habitus roris concretione conduxit. quodsi fidem inquiris facti, Aegyptios et ego testes dabo, quorum sum Neith lingua, Platonis testificante Timaeo. quid deinde arbitramur fore? desistetne et illa Mineruam se dicere, cui Coryphasiae nomen est uel ex Coryphae matris signo uel quod ex uertice summo Iouis parmam ferens emicuit atque armorum accincta terroribus? aut illam, quae tertia est, cessuram patienter nomine? et non dictis talibus habituram rationem sui et primarum adrogantiam refutaturam: itane tu audes maiestatem tibi mei nominis usurpare sinceram, ex caeno et ex gurgitibus prodita coagulataque limosis? aut tibi tu alienam dignitatem. adsumis deae, quae de uertice procreatam mentiris te Iouis et rationem te esse mortalibus ineptissimis suades? ex capite Iupiter conceptos filios procreat? et ut arma quae gestas procudi possint et fabricari, in uerticis ipsius cauo officina fabrilis fuit, incudes mallei fornaces folles carbones et forfices? aut si uerum est quod adseueras, rationem te esse, desiste tibi nomen id quod meum est uindicare: nam quam dicis ratio non est species numinis certa sed obscurarum intellegentia causarum. si ergo, ut diximus, officia nobis adeuntibus religiosa Mineruae adsint [*]( 9 p. 21 e ) [*]( 1 feres Urs: ferd P fera Sdb 4 plane Urs: plenam P 6 generabit P corr 8 sum Neith Salm: nili P Neith Ccmterus, Urs lingua dicor Gel Platonis Sab: latonis P 9 timeo P 10 coryfasiae P coryfae P . 12 amorum P corr 13 cessuram Sab: censuram P patienter Urs: patientiae P patientia Gel nomen Sab 15 sinceram Meursius: si uerum P quae Gel Sai cum Urs om Salm 16 e limo sis Sab 17 alienam Gel: alia P at tibi tu aliam dignitatem assume, deam quae Salm deae quae] atque Sab - que P 18 rationem Sab, r: ratione P 19 Iouis e capite concepta tu fueris si quis ex capite Urs lupiter addidi 20 et ut] aut si Sab ut Salm possunt Sab possent Salm 22 forcipes Urs aut Sab: ut P at Urs 26 adsinit P corr )
155
quinque ac de huius nominis proprietate rixantes sibi quaeque desideret ant turis suffimenta libari aut ex pateris aureis inferia uina defundi, quo disceptatore, quo iudice controuersias tollemus tantas? aut quis quaesitor, quis arbiter ceruicibus tantis erit, qui inter personas huiusmodi aut uindicias iustas dare aut sacramenta conetur pronuntiare non iniusta? nonne potius ibit domum seseque abstinens ab negotiis talibus tutius esse arbitrabitur nihil horum contingere, ne aut uni dando quod omnium est inimicas ecficiat ceteras aut stultitiae crimen incurrat, si id attribuat cunctis quod esse oportebat unius?