Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
dicemus deos procreare, deos nasci, et idcirco his additas genitalium membrorum partes, ut sufficere prolem possent, et noua quaque suboriente fetura quicquid prior aetas abstulisset recidiua substitutio subrogaret? ergo si haec ita sunt, id est si dii procreant † superi et . super has leges experiuntur se sexus, suntque inmortales nec frigoribus fiunt senectutis effeti, sequitur ut debeant plena esse diis omnia neque innumeros caelos eorum capere multitudinem posse, siquidem et ipsi perpetuo generant et per suboles subolum multiplicata semper innumerabilitas ampliatur: aut si obscenitas coeundi ita ut decet ab diis abest, quae causa ratioque monstrabitur, cur insigniti sint his locis, quibus sexus . se solet libidinum propriarum admonitionibus recognoscere? neque enim ueri est simile, haberi haec frustra aut inprobum in illis lusum ludere uoluisse naturam, ut eos his partibus aggeraret quibus utendum non esset. ut enim ad usus certos manus pedes oculi ceteraque constructio membrorum sua quaeque in officia constituta est, ita conuenit credere in sui muneris functionem comparatas esse has partes: aut [*]( 1 faeminae P corr aut addidi insigniflcatam scripsi: insignificata P ui significata Sab insignita Urs ease] e» Sab disiunctionem scripsi: disiunctione P distinctione Urs 2 nesci P corr c\' 8 quaque suboriente Gėl: quaeq; sunt oriente P (quaeque sunt) oriente sic Sdb 9 recidiba P corr 10 sq. [id est si dii procreant] superi et [super] has leges experiuntur sezus Zinkius [superi] et si per has (uel humanas) leges pariuntur sexus ? 11 super] si per Qel 12 debeant Sab: debeat P 14 ipsi Gel: ipsi si P 16 obsenitas P 18 solent Sab 19 inprobum Hauptius: inprouida P improuidentiam Sab prouidentiam Mewrsius improuidam Salm 20 lusum Hauptius: suam P suaue Salm 21 esset Urs:\' e sed P est. sed Sab est Salm 24 fionctionem Sab: finctionem P confitendum Gel: confidendum 1 )
atque inaniter fabricatum. quid dicitis, o sancti atque inpolluti antistites religionum ? habent ergo dii serus et genitalium membrorum . circumferunt foeditates, quas ex moribus uerecundis infame est suis appellationibus promere? quid ergo iam superest, nisi ut eos credamus inmundorum quadrupedum ritu in libidinum furias gestire, cupiditatibus rabidis ire in mutuas complexiones et ad postremum fractis dissolutisque corporibus uoluptatis eneruatione languescere? et quoniam quaedam sunt feminarum generis propria, sequitur ut deas quoque credamus circumactis persoluere suas mensibus leges, fastidiosos ducere atque habere conceptus, aboriri praeferre et praepropero partu septimanas edere aliquando feturas. o pura, o sancta atque ab omni turpitudinis labe disparata atque abiuncta diuinitas! hauet animus atque ardet, in chalcidicis illis magnis atque in palatiis caeli deos deasque conspicere intectis corporibus atque nudis, ab Iaccho Cererem, Musa ut praedicat Lucretia, mammosam, Hellespontiacum Priapum inter deas uirgines atque matres circumferentem res illas proeliorum semper in expeditionem paratas. hauet, inquam, uidere deas grauidas, deas fetas gliscentibusque per dies aluis alias intestini ponderis morositate cunctari, parturire alias tractu longo et manus obstetricias quaerere, illas telis grauibus et dolorum acuminibus fixas heiulare, tortari et inter haec omnia suppetias Iunonis implorare Lucinae. nonne multo est rectius maledicere, conuiciari atque alia ingerere diis probra, [*]( 17 sq. Lucret. 4, 1168 L. ) [*]( 5 moribus scripsi: oribus P 7 quadripedum P 8 ad otn Sab 9 uoluptatis Gel: uoluntati P uoluntatis Sab, r eneruatione Sab: eneruationi P languescere Sab, r: anguescere P 11 deas scripsi: eas P 12 abortiri Urs praeferre scripsi: perferre P 15 auet animus Gel: habet et animum P habet etiamnum Sab 17 a.b] apud Sab iactho P Iacchum Sab 18 Lucretii Sab priapum Sab, r : priamum P 20 praeliorum P corr c\' expeditionem Huetius: expeditione P auet Gel: habet P 21 fitas P corr c\' aluis] aliis Sab 22 alias post aluis addidi 23 obsticias P corr cl quaereres Sab alias TJrs 24 tortari Canterus: et hortari P 26 conuitiari c\' diis] de his Sab. )