Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
et audetis adscribere causam nobis offensionis deorum, cum, si iudicatio fiat, certissima in uobis reperiatur haec esse et in contumelia alia quam opinamini stare? nam si dii, ut dicitis, adficiuntur ira et animorum indignationibus incalescunt, cur eos non putemus aegre atque aegerrime sustinere, dari sibi a uobis sexus, quibus canes porcique formati sunt, et cum ita credatis, non aliter se fingi et ignominiosa cum ostentatione proponi? ergo cum haec ita sint, miseriarum omnium causa uos estis, uos deos impellitis, uos excitatis infestare omnibus malis terras et noua quaeque cotidie struere, quibus ulcisci se possint tot a uobis iniuriis et male- \' dictianibus exasperati: maledictionibus, inquam, et iniuriis, quas partim fabulis turpibus, partim opinionibus indecoris, quas uestri theologi, quas poetae, quas ipsi uos quoque ignominiosis celebratis in ritibus, res perditas inuenietis humanas et abiecisse clauum deos, si modo illorum curam spectat mortalium regere atque administrare fortunas. nam nobis quidem cur irascantur non habent, quos uident et sentiunt neque se colere neque deridere, quod dicitur, et honestius quam uos multo de sui nominis dignitate existimare, quam credere. de sexu hactenus.
nunc ad speciem ueniamus et formas, quibus esse descriptos deos superos creditis, quibus immo formatis et templorum amplissimis conlocatis in sedibus. neque quisquam ludaeicas in hoc loco nobis opponat et Sadducaei generis fabulas, tamquam formas tribuamus et nos deo: hoc enim putatur in eorum litteris dici et ut rem certam * atque auctoritate [*]( 1 uel scripsi: ut P om Sdb 4 nec Freinshemius alia add Oehlerus 5 stare Sab: Btrare P 7 aegerrime Urs: acerrime P 14 quas Sab: quam P indecoris Sab: indecoriis P 15 theolegi P corr c\' 17 clabum P corr 18 administraret P corr c\' 20 diridere P corr dicitis ? quam uos del Hugius 21 quam) et Oel atque Urs om Salm quam uos Hugius 22 sqq. in mg De specie & I formis I decp 25 iudeicas P iudaicas Gel 26 tribuamus Sab: tribuant P anos (a eras) P os Salm 27 dici et] dicier Meursius ut scripsi: ut uel P om Gel uelut Meursius rem certam Vahlenus: re certa P res certa Meursius rem certam atque] lege certaque Gel lacunam indicauit Vahlenus: intercidisse uideri testimonio cf. 4, 18 auctorita P corr c )