Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
sed quid aucupia uerborum splendoremque sermonis peti ab hoc dicam, cum sciam esse non paucos, qui auersentur et fugiant libros de hoc. eius nec in aurem uelint admittere lectionem opinionum suarum praesumpta uincentem, cumque alios audiam mussitare indignanter et dicere, oportere statui per senatum, aboleantur ut haec scripta quibus Christiana religio comprobetur et uetustatis opprimatur auctoritas? quinimmo, si fiditis exploratum uos dicere quicquam de diis uestris, erroris conuincite Ciceronem, refellitote, redarguite, temeraria et impia dictitare conprobate. nam intercipere scripta et publicatam uelle submergere lectionem non est deos defendere sed ueritatis testificationem timere.
ac ne tamen et nobis inconsideratus aliquis calumniam moueat, tamquam deum quem colimus marem esse credamus, ea scilicet causa, quod eum cum loquimur pronuntiamus genere masculino, intellegat non sexum sed usu et familiaritate sermonis appellationem eius et significantiam promi. non enim deus mas est, sed nomen eius generis masculini est, quod idem uos dicere religione in uestra non quitis. nam consuestis in precibus siue tu deus es siue dea dicere, quae dubitationis exceptio dare uos diis sexum disiunctione ex ipsa declarat. adduci ergo non possumus, ut corpora credamus deum. nam esse necesse est corpora, si sunt [*]( 1 de nat. deor. fr. 3 Bait. ) [*]( 1 graegis P corr cl 4, quos P corr 5 esset Dauisius: esse et P esset et Sab 15 refellitote, redarguite, temeraria et impia dictitare Stewechius: temeraria et impia dictitare refellitote redarguite P 16 dictare Sab dicta Gel reprobate Sdb 18 testiflcationem Sab, r:. testiifcatione P 20 marem Sab: matrem P 24 quid Sab corr in err 25 praecibus P sine dea] siue tu dea HaJJ 26 dubitationis Sab: dubitationib; P diis Sab, r: dii P 28 nam] at Urs esse om Sab . )