Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
sed ut uultis et creditis atque ut uobis persuasum est, hi dii sint, nominibus appellentur his etiam quibus eos † popularem censeri popularis uulgaritas ducit: unde tamen uobis liquet, nominibus hi suis censum compleant an sint aliqui uobis incogniti neque [*]( 1 partae P corr 3 plebs Sab: praebs P 4 gentilitates Sab: gentilitatis P atquiescimus P conibemus cI om Sab 5 eonficimuB Meursius 8 hine Sab: hine de (de r) P hine di Meursius 10 ut hi omisso et Sab 11 parti Hildebrandius: partis P parte Sab 14 sq. audire a uobis, impositane cum Sab uulgo, nvii quod Hildebrandio et Oehlero ne imposita placuit 16 lustricis Meursius: lubidrrt P ludicris Sab 17 at P corr 18 appellationis P eorr 19 uideratis Meursius: uidebatis P 20 ulla scripsi: in ulla P in nulla Sab cognitione Sab: cognatione P 21 hii P 22 sint Gel: sunt P populares Sab del Urs populatim Bigaltius: lacunam signare mauult Zinkius 23 liquet Zinkius: quae P quaeso Meursius scire quot Salm nominis Gel 24 hi suis Zinkius: huius P sensum Sab compleant Salm: complent P an] etsi Salm sunt Gel incogniti neque Zinkius: in cognitione quae P in cognitione Sab in cognitionem Urs , )
et tamen ne nos quisquam peruicaciter arbitretur sacramenta nolle suscipere ceterorum quaecumque sunt numinum. deuotas etenim mentes et manus protendimus supplices neque aspernamur quocumque inuitaueritis accedere, si modo discamus, quinam isti sint diuini quos nobis ingeritis, et quos par sit adiungi summi regis ac principis uenerationi. Saturnus, inquit, et Ianus est, Minerua Iuno Apollo Venus Triptolemus Hercules atque alii ceteri, quibus magnificas aedes cunctis paene in urbibus religiosa consecrauit antiquitas. inuitare nos forsitan ad istorum numinum potuissetis cultum, si non ipsi uos primi opinionum turpium foeditate talia de illis confingeretis quae non modo illorum polluerent dignitatem sed minime illos esse qualitatibus conprobarent eis adiunctis. adduci enim primum hoc ut credamus non possumus, immortalem illam praestantissimamque naturam diuisam esse per sexus et esse partem unam mares, partem esse alteram feminas. quem quidem locum plene iamdudum homines pectoris uiui tam Romanis litteris explicauere [*]( 1 uisum Meursius: usum P 3 populositas Salm 5 ad P corr potest et Sab 10 postulatis Sab: postulastis P 13 arbitretcur P corr suscipere P 14 sunt add c 15 asper- namur Sab: aspernamus P .16 quocumque Sab: quodcumque P 17 sint Heumannus: sunt P diui Sab 18 inquid P carr anus P corr & 19 est] et Salm treptolemus P herculis P corr atque alii] Aesculapius Urs 20 ceteri Mewrsius: et ceteri P 25 comprobarent iis Hildebrandius: conprobaretis P coln- , probarent Heraldus. ) [*]( 8*. )