Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

atque ut in terrestribus regnis necessitate nulla compellimur, regalibus in familiis constitutos nominatim cum principibus adorare, sed in regum ipsorum cultu quicquid illis adnexum est tacita ut se sentit honorificentia comprehendi, non alia ratione quicumque hi dii sunt quos esse nobis proponitis, si sunt progenies regia et principali oriuntur e capite, etiamsi nullos accipiant nominatim a nobis cultus, intellegunt se tamen honorari communiter cum suo rege atque in illius uenerationibus contineri. et hoc quidem a nobis fuerit ita prolatum, si modo liquet et constat praeter ipsum regem et principem esse alia numinum capita, quae digesta et separata per † numerum uelut quendam populum plebeiae multitudinis faciant. neque nobis in aedibus sacris effigies pro diis, sigilla et simulacra uelitis ostendere, quae intellegitis uos quoque, etsi recusatis et renuitis confiteri, uilissimi esse formas luti et fabrorum figmenta puerilia. et cum de re loquimur diuina uobiscum, hoc ut ostendatis ex-1 poscimus, esse deos alios natura ui nomine, non in simulacris propositos, quos uidemus, sed in ea substantia in qua conueniat aestimari tanti esse nominis oportere uirtutem.

sed con- [*]( 1 cunctarum Klussmwrmus colendum SOO: colendus P 4 capud P corr ae P corr quicumque Heumannus . 5 personas Sab ire add, Sab 6 singulas Sab 11 ut] ui Sdb om Urs et Salm 13 hii P 17 ita add c\' interea ? 18 alia numinum Rigaltius: alienum P alia non Sab alia etiamnum Salm alia deum Hildebrandius alienigenum Klussmannus 19 numerum] munera certa suo numero ? quendam Sab: quaedam P 21 sigilla et Klussirmmus: illa et P et illa Gel 22 etsi Klussmannus: et P om Sab sed Urs at Salm recusatia om Sdb 23 uilissimi Sab: uelissime P 27 numinis Urs uirtutum Sdb ) [*]( IV. ) [*]( 8 )

114
silium non est parte in hac causae diutius inmorari, ne lites maximas concitare ac tumultuosa conserere uideamur uelle certamina. sit ista, ut praedicatis, plebs numinum, sint deorum innumerae gentilitates, adstipulamur adquiescimus coniuemus nec in aliqua quaestione dubitabile istud ambiguumque configimus. illud tamen a uobis audire exposcimus et rogamus: unde uobis compertum est uel quibus rationibus conprehensum, hine sint in caelo quos esse existimatis et colitis an nescio qui alii opinionis et nominis inauditi? potest enim fieri, ut et hi sint quos esse non remini et quos esse confiditis in nulla inueniaptur parti naturae. neque enim caeli aliquando subuolastis ad sidera, singulorum facies atque ora uidistis, et quos esse memineritis illic deos eosdem hic colere tamquam notos instituistis ac uisos. sed et illud rursus desideramus audire, a uobisne I inposita habeant haec nomina quibus eos uocatis an ipsi haec sibi diebus imposuerint lustricis. si diuina haec sunt et caelestia nomina, quis detulit ad uos ea? sin autem. a uobis appositas appellationes has habent, quemadmodum potuistis uocabula his dare quos neque uideratis aliquando neque quales aut qui essent ulla cognitione noratis ?