Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
etenim si hic atram, ille albam desiderat pellem, huic capite uelato, illi sacrificandum est nudo, de matrimoniis ille consulitur, hic medellas incommoditatibus praestat, interesse non potest nihil, an sit ille Nouensilis, an ille, cum ignoratio rerum, personarum confusio et deos cogat offendi et necessario piaculum contrahi? finge enim me ipsum incommoditatis alicuius et declinandi periculi causa horum cuipiam numinum supplicare dicentem: adeste, adestote dii Penates, tu Apollo tuque Neptune omniaque haec mala quibus uror torreor uexor uestri numinis auerruncate clementia: eritne spes aliqua referendae ab his opis, si Ceres Pales Fortuna, Iouialis aut Genius, non Neptunus et Apollo Penates dii erunt? aut si Curetas pro Laribus inuocaro, quos esse Digitos Samothracios pars uestrorum adseuerat auctorum, quemadmodum his potero auxiliatoribus et propitiis uti, cum neque his sua et aliena illis inposuero cognomina? usque adeo res exigit propriatim deos scire, nec ambigere nec dubitare de uniuscuiusque ui nominis, ne si alienis ritibus et appellationibus fuerint inuocati, et aures habeant structas et piaculis nos teneant inexpiabilibus obligatos.
quare si uobis liquet, in sub- t5 limibus palatiis caeli habitare, consistere multitudinem istam quam enumeratis deorum, in unius proloquii finibus conuenit [*](1 consultationem Sab: consolationem P ucori P corr 2 suplicet P 5 et add Gel dissimillibus sic Sab 6 referatis Sab in err: refertis P offenaionisque P corr c\' 10 et personarum confusio Sab personarum et confusio Zinkim 11 offendi Oehlerus: offendat P offendat cogat Sab neceeasario P 13 suplicare P adeste P 15 torreor Gifanius: terreor P aberruncate P 16 caeres P Pales Sab: pares P 18 esse Digitos] indigetes Sab 22 propriatim Sab: propiatim P unioscuiusque P corr 23 nominis Hauptius: nomine P ne si Salm: si P ut si Gel cum si Urs 27 prolocqui (c eras) P corr cI )