Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
Interrogare uos libet ipsosque ante omnia Romanos, dominos rerum ac principes, utrumne existimetis Pietatem Concordiam Salutem Honorem Virtutem Felicitatem ceteraque huiusmodi nomina quibus aras uidemus a uobis cum magnificis exaedificatas delubris uim habere diuinam caelique in regionibus degere an ita ut adsolet dicis causa, ex eo quod optamus et uolumus bona ista nobis contingere, superorum retuleritis in censum? nam si uerba existimantes haec cassa et nullius substantiae nomina diuinis tamen regionibus consecratis, erit uobis uidendum, Utrumne istud puerile sit ludicrum an uestrorum numinum delusionem spectans, quibus coaequatis et adiungitis inanium figmenta uerborum? sin autem ex animi certiore sententia deos esse et haec rati templis et puluinaribus honorastis, inscitiam nostram ut doceatis oramus: Victoria Pax Aequitas et cetera quae in superioribus dicta sunt quanam ratione, qua uia intellegi possunt dii esse atque ad superorum concilium pertinere?
nos enim, nisi forte communem tollitis nobis atque eripitis sensum, nihil horum sentimus et cernimus habere uim numinis neque in aliqua contineri sui generis forma, sed esse uirtutem uiri, salutem salui, honorem honorati, uictoris uictoriam, concordis concordiam, pietatem [*]( 2 ipsoque P corr c 3 utrumne Sab: uerumne P 5 exaedificata P corr c\' 7 dici, ex eo Heraldus dici, causa ex ea Salm 9 cassa Sab: causa P 10 tamen Urs: tam in P tamen in Sab religionibus Urs consecrastis Urs 11 utrumne Sab: uirumne P 12 numinum Saim: de numinum P ad numinum Sab, r delusionem Sdb, r: delusione P 13 lex P corr c\' 15 honorastis Sab: onerastis P )