Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

sunt praeterea nonnulli, qui ex hominibus diuos factos hac praedicant appellatione signari, ut est Hercules Romulus Aesculapius Liber Aeneas. sententiae, ut apparet, diuersae sunt haec omnes, neque fieri per rerum naturam potest, ut qui opinionibus differunt ueritatis unius habeantur auctores. si enim. Pisonis sententia uera est, Aelius et Granius mentiuntur, si quod dicitur ab his certum est, peritissimus errat Varro, qui rebus in substantia constitutis inanissimas subdit et res cassas. si nouenarius numerus cognomen Nouensilium ducit, Cornificius balare conuincitur, qui nouitati praesidentibus diuis alienae potentiae uim donat. quodsi opinio Cornificii uera est, inprudens Cincius inuenitur, qui urbium uictarum deos potestate adficit Nouensilium numinum. quodsi hi sunt quos Cincius praedicat, Manilius dicere reperietur falsum, qui alieni fulminis iaculatores sub istius uocaminis appellatione concludit. quodsi exploratum et uerum est id quod Manilius autumat, in errore sunt hi maximo qui honoribus diuinis auctos consecratosque mortales Nouensiles ab nouitate honoris existimant nuncupari. quodsi Nouensiles hi sunt qui meruerunt ad sidera subleuari., postquam sunt uitae mortalitate defuncti, nulli prorsus Nouensiles di sunt. ut enim serui milites magistri non sunt personarum subiacentium nomina sed officiorum, condicionum et munerum, ita cum Nouensiles dicimus, si nomen est istud eorum qui ex hominibus [*](1 aliqui Hildebrandius: aliquid P aliquis Heraldus 2 braebitatis (b in u corr) P 4 hac Sab: haec P 6 apparet Sab: apparent P hae 800 10 urro P corr substantia Sab: stantia P 11 inanissima Meursius rationes et cassas Urs res et cassas idem Meursius 12. 15 Nouensilium Sab: nouensium P 17 fulminis P . bocaminis P corr 20 Nouensiles addidi ob Sab 21 nonitate Salm: nouitatem P 22 sublebari P posfcquam P 23 dii c 26 si nomen est istud eorum scripsi: si omnes istud deorum P si omnes nomen eorum Sdb esse nomen eorum Oel omnes nouem eorum Urs si nomen est istud deorum Salm )

138
meruerunt dii esse, manifestum et promptum est, non personas specialiter definitas sed nouitatem ipsam cognomine Nouensilium nuncupari.

Nigidius Penates deos Neptunum esse atque Apollinem prodidit, qui quondam muris immortalibus Ilium condicione adiuncta cinxerunt. idem rursus in libro sexto exponit et decimo disciplinas Etruscas sequens, genera esse Penatium quattuor et esse Iouis ex his alios, alios Neptuni, inferorum tertios, mortalium hominum quartos, inexplicabile nescio quid dicens. Caesius et ipse eas sequens Fortunam arbitratur et Cererem, Genium Iouialem ac Palem, sed non illam feminam quam uulgaritas accipit sed masculini nescio quem generis ministrum Iouis ac uilicum. Varro qui sunt introrsus atque in intimis penetralibus caeli deos esse censet quos loquimur nec eorum numerum nec nomina sciri. hos Consentes et Complices Etrusci aiunt et nominant, quod una oriantur et occidant una, sex mares et totidem feminas, nominibus ignotis et miserationis parcissimae; sed eos summi Iouis consiliarios ac participes existimari. nec defuerunt qui scriberent Iouem, Iunonem ac Mineruam deos Penates existere, sine quibus uiuere ac sapere nequeamus, sed qui penitus nos regant ratione, calore ac spiritu. ut uidetis, et hic quoque nihil concinens . dicitur, nihil una pronuntiatione finitur, nec est aliquid fidum, quo insistere mens possit ueritati † suae proxime suspicione coniciens. ita enim labant sententiae alteraque opinione ab altera conuellitur, ut aut nihil ex omnibus uerum sit aut si ab aliquo dicitur, tot rerum diuersitatibus nesciatur.