Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
Musas Mnaseas est auctor filias esse Telluris et Caeli, Iouis ceteri praedicant ex Memoria uxore uel Mente, has quidam uirgines; [*]( 1 lacunam aignaui: intercidisse uidetur consensam sensus] censam Urs simplicitatemque P simplicitatem Gel 2 ita si Sab 5 uertier Hilàebrantlius: uter P uerti Sab 6 e mundi P corr c\' 7 utique Sab: utaeque P 8 quo P corr cl 12 numinum Sab, r: nominum P 15 omnino Urs: quinimmo P 16 uos Sab 18 esset Sab: esse P gladios Sab: gladius P 19 suppliorum P corr cI 21 ostentatione Sab: ostentatione P 23 praemi P quidam Sdb 24 uerum est Sab: liberum et P 25 uos Soo: nos P 26 ulla Gel: una P 27 Mnaseas Gel: mnasseas P )
quonam modo igitur religionis potestis integrare uim plenam, cum circa ipsos erretis deos, aut ad uenerabiles inuitare nos cultus, cum nihil nos certi de ipsorum numinum comprehensione doceatis? ut enim de mediis conticiscamus auctoribus, aut ille primus eradit atque interficit sex diuas [Musas], si esse illas constat nouem, aut iste ultimus et extremus sex adponit, quae nullae sunt tribus solis in ueritate constantibus, ut neque sciri possit aut comprehendi, quaenam debeant addi, quae demi, et in periculum deducatur religionis ipsius susceptio, aut id quod non est colens aut quod sit fortasse praeteriens. Nouensiles Piso deos esse credit nouem in Sabinis apud Trebiam constitutos. hos Granius Musas putat consensum adcommodans Aelio, nouenarium numerum tradit Varro, quod in mouendis rebus potentissimus semper habeatur et maximus, nouitatum Cornificius praesides, quod curantibus his omnia nouitate integrentur et constent, deos nouem Manilius quibus solis Iuppiter potestatem iaciendi sui permiserit fulminis. Cincius numina peregrina nouitate ex ipsa appellata pronuntiat; nam solere Romanos religiones urbium superatarum partim priuatim per familias spargere, partim publice [*]( 5 theog.\' 75 sqq.. ) [*]( 3 eforus P Iforus Sab (in err Ephorus) 4 murtyJus P Murtylis Sab (in err Myrtilus) 6 diis c 8 esset unanimis seripsi: una eis P unanimis Sab una esset Salm 14 contuiscamur P conticescamus c\' 15 sex Sab: sed P Musas seclusit Meursius aut (a eras) P ut Sab 20 in mg v credet P corr c 23 in mouendis] in nouandis Urs . 24 praesidps Sab: praesidens P 27 appaellata P 28 religiones Modim: regiones P deos omnes Sab 29 parti.m P )