Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

in philosophiae memorabiles studio atque ad istius nominis columen uobis laudatoribus eleuati uniuersam istam molem mundi, cuius omnes amplexibus ambimur, tegimur ac sustinemur, animans esse unum sapiens rationale consultum probabili adseueratione definiunt: quorum si est uera, fixa et certa sententia, etiam illi continuo desinent dii esse quos in eius portionibus paulo ante immutatis nominibus constituebatis. ut enim homo unus nequit permanente sui corporis integritate in homines multos scindi, neque homines rursus multi [*]( 1 praeiudicata Urs: praedicata P 4 aboletur Semeleins, eraditur Pythius ? 5 dator, sminthiorum Sab: datoris minathiorum (in mg ) P 7 deae scripsi: diei P dei 800 tribiali P 7 sq. Triuiae tripliciter nominatae ? Triuiae tergeminatae ? 9 dissidentias JEJlmenhorstius tamquam e codice: diffidentias P differentias Sab tria P corr Lunam Salm: luna in P Lunam in Sab Lunam enim Urs 11 coacerbatam P corr c si Meursius: se P om Urs 12 item Urs 16 corniger Sab, r: coniger P 18 filosofiae P memorabiles Gel: memorabili P 20 animans Salm: animas P animal 800 21 rationabile Sab 22 fixa et Canterus, Urs: et fixa P ao certa HilàebranàiUf 23 desinent Sab: /desident P - 25 nequid P integritate Sab: integritate P .26 multi disiunctionis Urs: multitudinis iunctionis P )

135
disiunctionis differentia conseruata in unius sensus * simplicitatemque conflari, si ita mundus unum est animal et unius mentis agitatione motatur, nec in plura potest numina dissipari nec si eius particulae dii sunt, in unius animantis conscientiam cogi atque uertier. luna sol tellus aether astra membra sunt et mundi partes: quod si partes et membra sunt, animalia utique sui nominis non sunt: neque enim partes hoc ipsum esse quod totum est aliqua in re possunt, aut sibi sapere, sibi sentire, quod sine totius animantis adsensu nullis propriis adficiatur e motibus: quo constituto ac posito summa omnis illuc redit, ut neque sol deus sit neque luna neque aether, tellus et cetera. sunt enim partes mundi, non specialia numinum nomina, atque ita perficitur omnia uobis turbantibus miscentibusque diuina, ut in rerum natura unus deus. constituatur mundus explosis omnibus ceteris, omnino inaniter, uacue et sine ulla substantia constitutis.

si totidem nos modis totidemque sententiis deorum uestrorum subrueremus fidem, nulli esset dubium, quin ira et rabie concitati ignes, feras et gladios atque alia postularetis suppliciorum in nos genera, quibus sitim soletis uestram nostri sanguinis adpetitione proluere. cum uero per uos ipsos prope omnis gens numinum sub ostentatione tollatur ingeniorum atque doctrinae, audetis intendere, nostri nominis causa res humanas ab diis premi, cum quidem, si ueram est esse illos uspiam atque incalescere irarum flammis, nihil habeant iustius propter quod in uos saeuiant quam quod eos negatis subsistere neque ulla esse in parte naturae.