Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
Iamdudum quidem criminibus his omnibus, maledictionibus potius ut uera dicamus, ab excellentibus parte in hac uiris et ueritatem istam commeritis nosse satis plene accurateque responsum est neque apex\' ullus ullius praetermissus est quaestionis qui non sit modis mille et rationibus ualidissimis refutatus. non est igitur necessarium parte in hac causae diutius inmorari. neque enim res stare sine adsertoribus non potest, religio Christiana aut eo esse comprobabitur uera, si adstipulatores habuerit plurimos et auctoritatem ab hominibus sumpserit. suis illa contenta est uiribus et ueritatis propriae fundaminibus nititur nec spoliatur ui sua, etiamsi nullum habeat uindicem, immo si linguae omnes contra faciant contraque nitantur et ad fidem illius abrogandam consensionis unitae
animositate conspirent. nunc ad ordinem reuertamur a quo sumus necessario paulo ante digressi, ne diutius interrupta defensio palmam criminis comprobati calumniatoribus concessisse dicatur. subiciunt enim haec: si uobis diuina res cordi est, cur alios nobiscum neque deos colitis neque adoratis nec cum uestris gentibus communia sacra miscetis et religionum coniungitis ritus? possumus interim dicere: ad cultum diuinitatis obeundum satis est nobis deus primus, deus, inquam, primus, pater rerum ac dominus, constitutor moderatorque [*]( 8 tare P res stare] stare Sab restare Meu/rsius tamquam e eodice per se stare Кluśsmannus 9 et religio Salm christiani P corr cl religio Christiana seclusit Zinkim 10 omnibus P corr . 14 fidem Sab: finem P abrogandam Bab: adrogandam P 17 concessise P 18 diuina P 20 gentilibus Zinkius cummunia P corr )