Arnobii adversus nationes Libri VII

Arnobius of Sicca

Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.

at si nostri animi mentem non recusatis audire, tantum abest, ut nos deo corporalia liniamenta tribuamus, ut animorum etiam decora ipsasque uirtutes, quibus eminere uix concessum est paucis, tantae rei uereamur adscribere. quis enim deum dixerit fortem constantem frugi sapientem? quis probum, quis sobrium, quis immo aliquid nosse, quis intellegere, quis prouidere, quis ad fines officiorum certos actionum suarum decreta dirigentem? humana sunt haec bona et ex oppositione uitiorum existimationem meruerunt habere laudabilem. quis est autem tam optusi pectoris, tam bruti, qui humanis bonis deum esse dicat magnum aut ideo nominis maiestate praecellere quod uitiorum careat foeditate? quicquid de deo dixeris, quicquid tacitae mentis cogitatione conceperis, [*]( 3 non add c\' 8 pupulis Meursius tamquam e codice: populis P pupillis Sab conibere c\' 9 nictare Scib: nectare P 10 «est P 14 uos P corr & 15 labia P 16 monilitate P corr multiiugOB Stewechim 17 at scripsi: ac P om Sab mentem Rigaltius: motum P 19 decora Sab, r: decorpora P decorora cl 20 uereamur Sab: ueremur P 22 aliquid Sab: aliquis P 23 auctionum P corr 25 oppositionem P corr 27 numinis Urs . )

125
in humanum transilit et corrumpitur sensum, nec habet propriae significationis notam quod, nostris dicitur uerbis atque ad negotia humana compositis. unus est hominis intellectus de dei natura certissimus, si scias et sentias nihil de illo posse mortali oratione depromi.

et haec uero prima est uestrorum numinum contumelia, quam de formis et sexibus boni scilicet uindices et religiosi constituistis auctores. illud uero quod sequitur quale est, quod deos nobis inducitis alios fabros, alios medicos, alios lanarios nautas citharistas auloedos uenatores \' pastores et, quod supererat, rusticos? ille, inquit, musicus deus est, et hic alter diuinus est. ceteri enim dii non sunt musici et uentura praedicere inscitia nesciunt atque ignorantia futurorum. obstetriciis ille informatus artibus, medicorum alius institutus est disciplinis. ergone singuli sua in re pollent nec in auxilium uocati alienis possunt in partibus subuenire? hic in sermone facundus est atque in uerborum continuationibus promptus: bardi enim sunt alii nec possunt aliquid scitum, si oratio facienda est, eloqui.