Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
et rogo: quae ratio est, quae tam dura necessitas, quae causa, ut artificia haec superi tamquam uiles nouerint atque habeant sellularii? in caelo enim cantatur et psallitur: ut interualla et numeros uocum nouem conserant scitule ac modulentur sorores. sunt in sidereis motibus siluae, sunt lustra, sunt nemora: ut uenationum praepotens habeatur in expeditionibus Diana. inminentia dii nesciunt et sortibus uiuunt agitanturque fatalibus: ut quid cuique crastinus dies ferat aut hora, Latonius explicet atque aperiat uates. ipse alio impletur deo et ui numinis premitur exagitaturque maioris: ut merito dicatur habeaturque diuinus. corripiuntur dii morbis et uulnerari, uexari aliqua ex re possunt : ut cum exegerit ratio, [*]( 1 sensAtim P habet Sab: habeat P 3 ad sup. uers. P 5 uerbo P corr 6 boni Sab: bonis P (8 nobis Sab 9 naccas Meursius aulaedos Sab: aut lędos P uenatores Sab: uenetores P 10 superat Sab et ille Sab inquid P corr 11 diuini Urs musici addidi 13 obstetricis Sdb 18 at Sab 19 ut Sab, r: aut P 21 conserant Sab: conBecrant P 22 scitule dubtianter Oehleius: scitulae P sorores] interf\'ogationif signum, quod uulgo hic et in sequentibus ponitur, sustuli sideribus Metwsius montibus Sab montes Meursius 23 ut add Qel habeatur Gel: habetur P 25 uiunt P corr. )
non enim ipsi opifices dii sunt, sed ingeniis hominum subiciunt has artes atque, ut uita sit instructior, tradunt scienda mortalibus. sed qui aliquam subicit ignaro ac nescio disciplinam, sollertem quem is efficere nonnullius operis scientia contendit, sciat ipse necesse est primus id quod alterum callere constituit. neque enim traditor alicuius esse scientiae potis est, ut non eius quod tradit praecepta habeat cognita et rationem teneat exercitatissime comprehensam. dii ergo sunt artifices primi, siue quod, ipsi ut dicitis, subdunt scientiam mentibus, siue quod immortales et geniti numquam genus omne terrenum uetustate temporis antecedunt. hoc est ergo quod quaeritur, cum sit nullus apud superos artibus his locus neque usus, illorum neque natura deposcat ingeniosum aliquid aut sellularium scire: cur esse dicatis in aliis alios perceptionibus gnarures et habere sollertias, in quibus singuli se uincant scientiarum cognitione discreti?