Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
sed si uobis, inquiunt, nostra opinatio displicet, uos demonstrate, uos dicite, qua sit deus praeditus forma. si ueram uultis audire sententiam: aut nullam habet deus formam, aut si informatus est aliqua, ea quae sit profecto nescimus. neque enim quod uidimus numquam nescire esse ducimus turpe aut ea re prohibemur aliorum sententias refutare, quia super hoc nostram nullam ipsi sententiam promimus. ut enim, si uitreus esse dicatur mundus, si argenteus, ferreus uel ex fragili conglobatus et fabricatus testa, non dubitemus falsum esse contendere, quamuis quae sit eius materia nesciamus, ita cum de specie agatur dei, quam perhibetis conuincimus non esse, etiamsi [*]( 18 Ennius sat. 45 V. ) [*]( 1 ueritate apographum Brttxellense: ueritate e P ueritate esse Sab asselluli P corr c\' porci P 6 tinquam P 13 que P 14 aceruitas P corr 15 helefantorum P trigridum P corr 17 clurino] uėterino Sdb in mg v 19 nobis Sab 20 praedictus Sab 22 que P corr c\' 23 prohibemur Gel: prohibemus P 24 aliorum Gel: aliquorum P 25 ipsi P 26 conglobatus Meursius: conclobatus P condolatus Sdb 27 testa Gel: est testa P esse testa Stewechius )
quid ergo, inquiet aliquis, non audit deus, non loquitur, non ante se positas res uidet, non intuetur? suo forsitan genere, non nostro. neque enim ueri aliquid scire tanta in re possumus aut suspicionibus indagare, quas esse apud nos liquet instabiles, lubricas et uanorum similitudines somniorum. si enim dixerimus isdem illum rationibus uidere quibus et nos uidemus, sequitur ut intellegi debeat, superiectas pupulis eum habere membranulas, coniuere, nictare, radiis aut imaginibus cernere, aut quod oculis commune est omnibus, sine alterius luminis commixtione nihil omnino conspicere. quod ipsum similiter de auditu ac de eloquii forma et uerborum prolatione dicendum est: si per aures audiat, eas quoque habere flexuosis tramitibus perforatas, qua inrepere uox possit sensum nuntiatura sermonis, aut si uerba ore funduntur, labia habere cum dentibus, quorum inflictu et mobilitate multiiuga lingua sonos articulet et uocem in uerba conformet.