quisquamne est hominum rationis alicuius sapore [*]( 1 portari] putari Sab 2 earamquQ c\' 3 lienes Urs: uenas P renes Mewrsius 7 abstinent Sab: abstinentur P 8 paruulorum Gel 13 non P 14 cognitiones P corr im P corr r 17 proprietatibus P 18 in mg -R- silunculos Urs 19 simos scripsi: in his P naeuios Gel: naeuimos P 20 buccarum Sab: ubccarum sic P 21 mcumulatione (m eras) P lacunam signaui acriuoceb Gel: sacrinocea P saccibucces Salm nanos Sab: mannos P 24 uestrae Gel: uestra et P uestrae et Sab officinae Sab: officina P 25 lenes Gel: leues lenes P 26 aquilos Gel: aquilios P 27 incommudet P corr )
122
contactus, qui pilos et lanugines credat in deorum corporibus nasci, qui annorum in illis inesse discrimina, qui et per uarias . tegminum atque amictuum formas uestitos hos ire atque ab aestibus sese frigoribusque tutari? quod qui habet uerum., et hoc necesse est tamquam uerum accipiat: esse deos fullones, esse tonsores, qui uel sacras eluant uestes uel capillos imminuant siluescentium crinium uelleribus inuolutis. itane istud non. turpe, non impietatis et contumeliae plenum est, moribundi et caduci animantis liniamenta diis dare, insignire his partibus, quas enumerare, quas persequi probus audeat nemo nec sine summae foeditatis horrore mentis imaginatione concipere? hocine est illud fastidium uestrum, sapientia haec adrogans, qua despuitis nos ut rudes atque omnem scientiam remini rerum uobis diuinarum patere? Aegyptiorum ridetis aenigmata, quod mutorum animantium formas diuinis inseruerint causis easdemque quod species multo ture accipiant et reliquo caerimoniarum paratu: uos effigies hominum tamquam deorum ueneramini potestates nec pudet his ora terreni animalis imponere, erroris alios et stultitiae condemnare et in erroris eiusdem similitudine ac uitii deprehendi.
nisi forte dicetis alias quidem inesse diis formas, sed honoris et dicis causa species uos eis accommodauisse mortalium: quod maioris multo est contumeliae, quam erroris aliquid ignoratione fecisse. nam si uos fateremini id quod uestra suspicio credidisset formamentis adtribuisse diuinis, minus erat iniuriae praesumpta in opinatione peccasse: nunc uero cum aliud creditis et aliud fingitis, et in eos estis contumeliosi quibus id adtribuitis quod eis confitemini non esse, et inreligiosi esse monstramini, cum id adoratis quod fingitis, non quod in re esse ipsaque in [*]( 1 polos P corr & 5 fullones Sab: tullones P 7 innolutis scripsi: inuolutos P 12 hoccine r 13 sscientiam P corr ; 16 censibus Orellius ture Sab: iure P 19 errori asalios P corr & 20 uitii scripsi: uitio P 21 sed Urs: et P honoris Sab: honores P dicis Lipsius, Urst dotis P 22 causas P corr 24 credidissed P corr formam mentis Sab 26 opinatioae Sab: opinatio P 27 id attribuitis Gel:, ita tribuitis P it adtribuitis r 28 eis Oehlerus: eos P ipsaqua PI )
123
ueritate censetis. si aselluli canes porci humanum aliquid saperent fingendique haberent artes idemque nos uellent cultu aliquo prosequi et statuarum consecrationibus honorare, quantas nobis irarum flammas, indignationum quos turbines concitarent, si suorum corporum formas nostra uellent portare atque obtinere simulacra? quantas, inquam, irarum flammas. suffunderent, excitarent, si urbis conditor Romulus asinina staret in facie, si sanctus Pompilius in canina, si porcina sub specie nomen esset Catonis aut Marci Ciceronis inscriptum? ita ergo stoliditatem uestram non rideri, si rident, uestris ab numinibus remini, aut quoniam censetis adfici eos ira, non insanire, non furere neque pro iniuriis et contumeliis tantis ultum ire, se uelle iacularique in uos ea quae dolor suetus est iacere et offensionis acerbitas comminisci? quanto fuerat rectius elephantorum his formas, pantherarum aut tigridum, taurorum equorumque donare? nam quid in homine pulcrum est, quid, quaeso, admirabile uel decorum, nisi quod et clurino cum pecore nescio quis auctor uoluit esse commune ?