Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
at uero uos deos parum est formarum quod amplectimini mensione, filo etiam terminatis humano, et quod indignius multo est, terrenorum corporum circumcaesura finitis. quid ergo dicemus? caput deos gestare tereti rotunditate colli erectum, retinaculis neruorum dorso inligatum ac pectori et ad ceruicum necessarias flexiones consertionibus uerticularum atque ossea substructione fulciri? quod si accipiemus ut uerum sit, aures etiam sequitur ut habeant curuis perterebratas anfractibus, oculorum orbiculos mobiles, superciliorum marginibus obumbratos, suspensum imbricem narium, munctionibus muculentis et spiritali commeabilem tractui, subactionibus ciborum dentes trini generis atque in officia trina compositos, manus ministras operum, articulatis digitis et cubitorum mobilitate tractabiles, corporibus sustinendis pedes, explicandis gressibus et suggerendis anticipationibus itionum genua. quodsi [*]( 1 ad] lat P corr attinent Sab: attinet P 2 commune Sab: communem P ut add Salm creditae Sab 8 ullas Sab: ulla P 14 etiam terminatis scripsi: et atterminatis P etiam atterminatis Sab 16 colli erectum scripsi: collectum P 18 ad Sab, r : a P nerticnlarum F. Dousa: nerticum P uertebrarum Ur, 20 sequitur Sab: secuntur P nt add e • curbis P corr 21 mouiles P corr 22 imbricem Sab: imbricen P munctionibus Sab, r: nnctionibus P 23 muccnlentis Sab: munculentis P ciuorum P corr r 25 articnlatis scripsi: articulisP 27 genua addidi )
an numquid caelestium corpora foeditatibus his carent, et quoniam cibis mortalibus abstinent, edentulos eos esse paruolum credendum est ritu et uiduatos interioribus cunctis tamquam utres sufflatos turgidorum corporum inanitate pendere? quid quod, si haec ita sunt, erit uobis necessarium contueri, similesne sint dii omnes an formarum dispari circumscriptione teneantur. si enim par cunctis atque una est omnibus similitudinis species, non absurdum est credere errare eos fallique cognitionis in mutuae comprehensione. sin autem gerunt discrimen in uultibus, sequitur ut intellegi debeat, non. alia de causa dissimilitudines his datas, nisi ut singuli se possent differentium signorum proprietatibus noscitare. ergo esse dicendum est quosdam capitones cilunculos frontones labeones simos, alios mentones naeuios atque nasicas, hos displosis naribus, illos resimis, nonnullos turgentibus malis aut buccarum cumulatione ** acriuoces, nanos longos medios macilentos pingues crassos, hos capillorum intortionibus crispulos, caluitiis alios et glabritatibus rasos: neque opinari nos falso uestrae produnt atque indicant officinae, siquidem cum facitis atque informatis deos, hos crinitos effingitis, alios leues, senes iuuenes pueros aquilos caesios rauos seminudos intectos aut, ne frigus incommodet, fluidarum uestium superiectione perfusos.