Arnobii adversus nationes Libri VII
Arnobius of Sicca
Arnobius of Sicca. Arnobii adversus nationes Libri VII. Reifferscheid, August, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 4, 1875.
quid, nos Aegyptiaca numina, quibus Serapis atque Isis est nomen, non post Pisonem et Gabinium consules in numerum uestrorum rettulistis deorum ? quid, Phrygiam matrem, cuius esse conditor indicatur uel Midas uel Dardanus, non cum Hannibal Poenus res Italas raperet et terrarum exposceret principatum, et nosse et scire coepistis et memorabili religione sancire? sacra Cereris matris non quod uobis incognita essent, adscita paulo ante, obtentum est ut Graeca dicantur nouitatem ipsam testificante cognomine? non doctorum in litteris continetur, Apollinis nomen Pompiliana indigitamenta nescire? ex quo apparet et liquidum est, et hunc uobis fuisse incognitum, post autem aliquando coepisse esse et hunc notum. si quis igitur uos [*]( 1 longa Urs: longam P bonam Oel 7 aut fons Sab 10 indubitabile Sab: indnbile P 11 sequimur Gel: sequitur P 12 oporteret ac seripsi: oporteat P oporteat et Gel oporteat ac Oehlerus conueniret Urs foporteat aut ubinam conueniat spem uel oporteat et colere aut ubinam conueniret spem\'); comuenire et P 16 uertimur Salm lacunam signaui: mterciderunt religio nostra uel similia soli Saim 19 frygiam P 20 iudicatur Sab 21 italicas Sab 22 scire] aaciscere ? caereris P 23 incognitae P corr sunt autem adscita ? 24 obtemtum P 26 indigetamenta it 27 aliquanto Sab 28 hunc addidi )
et quid, inquit, est uisum deo regi ac principi, ut ante horas, quemadmodum dicitur, pauculas sospitator ad uos Christus caeli ex arcibus mitteretur? interrogamus et nos contra: quae causa, quae rafio est, ut non suis aliquando reddantur mensibus tempora, sed serius hiemes, serius aestas atque autumnitas fiant? cur post messes arefactas atque extincta frumenta nonnumquam decidant pluuiae, quas rebus oportuit incolumibus labi et temporis opportunitatibus ministrari? immo illud exquirimus potius, cur, si Herculem oportuit nasci, si Aesculapium Mercurium Liberum aliosque nonnullos, qui et conciliis adiungerentur deorum et mortalibus aliquid utilitatis adferrent, tam sero a Ioue sint proditi, ut sola illos posteritas sciret, superiorum uero ignoraret antiquitas? rationem aliquam fuisse dicetis. ratio ergo et hic fuit, cur non nuper sed hodie sospitator nostri generis adueniret. quaenam igitur ratio est? non imus infitias nescire nos. neque enim promptum est cuiquam dei mentem uidere, aut quibus modis ordinauerit res suas, homo animal caecum et ipsum se nesciens ullis potest rationibus consequi: quid oporteat fieri, quando uel quo genere, ipse rerum cunctarum pater, [*]( % 3 nesciebamus Sab: desciebamus P 5 hoc add c 6 patribus P corr 8 induceret P 10 auocaret P inquid P 11 atque Sab 13 uos Elmenhorstius 14 hyems Sab 15 arefactas Sab: arefacta P 17 atque Sdb 18 hercu.lem P, 19 opotuit P corr c 25 imus Sab: minus P infi«cias (c in t corr c\') P 27 sqq. suas. homo ... nullis potest rationibus consequi, ... genere: ipse ... scit id solus Salm 28 nullis Urs potest Gel: potens P-)